Charter Document - 00740169

Charter Document - 00740169


Charter Number: 00740169
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1248
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Rading[] in octabis sancti Johannis baptiste anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo secundo coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston[] magistro Simone de Wauton[] et Johanne de Cobbeham justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Milonem Basset petentem et Willelmum episcopum Sarr[] quem Egidius de Brideport archidiaconus Berks[] vocavit ad warantum et qui ei warantizavit de tribus acris terre et uno mesuagio cum pertinentiis in Northmorton[] et advocatione ecclesie eiusdem ville cum pertinentiis unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Milo recognovit predictam terram mesuagium et advocationem eiusdem ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesie sue Sarr[] et illa remisit et quietaclamavit de se et heredibus suis predicto episcopo et successoribus suis et ecclesie sue Sarr[] inperpetuum Et idem episcopus recepit predictum Milonem et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua Sarr[] inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Rading[] in octabis sancti Johannis baptiste anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo secundodate coram Rogero de Thurkelbyname Gilberto de Preston[] magistroname Simone de Wautonname[] et Johanne de Cobbeham justic[] itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Milonem Bassetname petentem et Willelmum episcopum Sarrname[] quem Egidius de Brideport archidiaconus Berksname[] vocavit ad warantum et qui ei warantizavit de tribus acris terre et uno mesuagio cum pertinentiis in Northmorton[] et advocatione ecclesie eiusdem ville cum pertinentiis unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Miloname recognovit predictam terram mesuagium et advocationem eiusdem ecclesie cum pertinentiis esse jus ipsius episcopi et ecclesie sue Sarrname[] et illa remisit et quietaclamavit de se et heredibus suis predicto episcopo et successoribus suis et ecclesie sue Sarrname[] inperpetuum Et idem episcopus recepit predictum Milonemname et heredes suos in singulis beneficiis et orationibus que de cetero fient in ecclesia sua Sarrname[] inperpetuum