Charter Document - 00740166
Charter Number: | 00740166 |
---|---|
Cartulary Title: | Basset Charters c.1120 to 1250 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Licheffeld[] in crastino purificationis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo secundo coram Rogero de Turkelby Gilberto de Preston[] magistro Simone de Wauton[] et Johanne de Kobbeham[] justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum priorem de Landa querentem et Radulfum Basset de Drayton[] deforciantem de hoc quod idem prior questus fuit quod predictus Radulfus non permisit ipsum priorem habere liberam chaciam suam per viam que vocatur Bustorpweie in Coleston[] quam idem prior in curia eiusdem domini regis coram justic[] ultimo itinerantibus apud Notingham[] recuperavit versus predictum Radulfum et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Radulfus concessit pro se et heredibus suis quantum ad ipsos pertinet quod idem prior et successores sui decetero habeant liberam chaciam suam per predictam viam et similiter per omnes alias vias in eadem villa ad carros carectas carucas suas et ad omnimoda averia sua sine contradictione vel inpedimento ipsius Radulfi vel heredum suorum inperpetuum absque hoc quod averia ipsius prioris et successorum suorum tunc pascent in predictis viis ad wardam factam ubi campus ex utraque parte seminatur ita quod non licebit eidem Radulfo vel heredibus suis predictas vias nec aliquam predictarum viarum in Coleston[] plus artare quam fuerunt die quo hec concordia facta fuit Et similiter idem Radulfus concessit pro se et heredibus suis quantum ad ipsos pertinet quod in omnibus pratis falcatis ubi averia predicti Radulfi et heredum suorum in eadem villa pascant quod averia ipsius prioris et successorum suorum pascere possint et in eisdem pratis poni quam cito averia ipsorum ibi ponantur et quod idem prior et successores sui in omnibus defensis et haiis que idem Radulfus vel heredes sui fecerint in quibus idem prior et successores sui habeant terram averia sua possint habere ad pascendum quantum pertinet ad terram quam idem prior et successores sui habent in eisdem defensis et haiis quam cito idem Radulfus vel heredes sui averia sua in eisdem defensis vel haiis ponant et similiter quod idem prior et successores sui habeant in omnibus pratis et pasturis ipsius Radulfi et heredum suorum in eadem villa in quibus averia ipsorum pascent quotquot averia in eis sint decimum averium ratione decime ecclesie ipsius prioris de Coleston[] unde est persona et quod idem prior et successores sui nichilominus habeant plenariam decimam totius feni ipsius Radulfi et heredum suorum in eadem villa Concessit etiam idem Radulfus pro se et heredibus suis et idem prior pro se et successoribus suis quod si averia alicuius ipsorum fecerint dampnum in bladis vel pratis alterius ipsorum bene licebit eis quibus dampnum illud factum fuit ante nativitatem sancti Johannis baptiste averia illa inparcare sine detrimento ipsorum averiorum et illa retinere quousque deliberentur per unum vadium Et tunc dabunt ipsi quorum averia capta fuerunt pro tribus dampnis factis unum panem qui vocatur punchet vel quinque ova pro variis suis pro eisdem tribus dampnis captis deliberandis Et si dampnum fecerint in bladis vel pratis post nativitatem sancti Johannis baptiste illa averia capientur et deliberabuntur per plegium et dampnum illud emendabitur per cornbote secundum consuetudinem patrie Et preterea idem Radulfus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto priori et successoribus suis et ecclesie sue predicte totum jus et clamium quod habuit exigendi aliqua estoveria in bosco ipsius prioris in Salterford[] vel in eodem bosco habend vel capiendi aliquam buscam vel maeremium in perpetuum Et pro hac concessione remissione quieta clamantia fine et concordia idem prior remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predicto Radulfo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit habend aliquam pasturam ad averia sua in predictis viis ubi campus ex utraque parte seminatur a Pascha usque ad festum sancti Petri ad vincula salva eidem priori et successoribus suis pastura sua in eisdem viis ad decimum averium suum sicut predictum est quando averia predicti Radulfi et heredum suorum ibi pascent et salva eidem priori et successoribus suis communa pasture sue in predictis viis ad omnia averia sua quando campi ex utraque parte vel campus saltim ex una parte vie jacebunt ad warectam Et preterea idem prior concessit pro se et successoribus suis quod ipsi decetero reddant singulis annis cuidam capellano qui divina celebrabit in capellam ipsius Radulfi in Coleston[] unam marcam argenti ad quatuor terminos scilicet ad mediam quadragesimam quadraginta denarios ad nativitatem sancti Johannis baptiste quadraginta denarios ad festum sancti Michaelis quadraginta denarios et ad festum sancti Thome apostoli quadraginta denarios ita quod si idem Radulfus vel heredes sui illud capellanum amovere voluerint vel idem capellanus obierit presentabunt predicto priori vel successoribus suis alterum capellanum idoneum in eadem capella ministraturum quem idem prior et successores sui sine contradictione recipient dum tamen ad divina celebranda fuerit idoneus Et sic presentabunt predictus Radulfus et heredes sui omnes capellanos in eadem capella in posterum ministraturos qui omnes predicto priori et successoribus suis sacramentum fidelitatis prestabunt quod conservabunt matricem ecclesiam de Coleston[] unde predictus prior est persona indempnem quamdiu in predicta capella ministrent Et idem Radulfus et heredes sui reddent singulis annis eisdem capellanis in predicta capella ministrantibus tres marcas argenti percipiendas eisdem capellanis de omnibus molendinis ipsius Radulfi et heredum suorum in Coleston[] per manus molendinariorum qui pro tempore in predictis molendinis fuerint molendinarii ad predictos terminos inperpetuum
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Licheffeld[] in crastino purificationis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo secundo coram Rogero de Turkelbyname Gilberto de Preston[] magistroname Simone de Wautonname[] et Johanne de Kobbeham[] justic[] itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum priorem de Landaname querentem et Radulfum Basset de Draytonname[] deforciantem de hoc quod idem priorname questus fuit quod predictus Radulfusname non permisit ipsum prioremname habere liberam chaciam suam per viam que vocatur Bustorpweie in Coleston[] quam idem priorname in curia eiusdem domini regis coram justic[] ultimo itinerantibus apud Notingham[] recuperavit versus predictum Radulfumname et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Radulfusname concessit pro se et heredibus suis quantum ad ipsos pertinet quod idem priorname et successores sui decetero habeant liberam chaciam suam per predictam viam et similiter per omnes alias vias in eadem villa ad carros carectas carucas suas et ad omnimoda averia sua sine contradictione vel inpedimento ipsius Radulfiname vel heredum suorum inperpetuum absque hoc quod averia ipsius prioris et successorum suorum tunc pascent in predictis viis ad wardam factam ubi campus ex utraque parte seminatur ita quod non licebit eidem Radulfoname vel heredibus suis predictas vias nec aliquam predictarum viarum in Coleston[] plus artare quam fuerunt die quo hec concordia facta fuit Et similiter idem Radulfusname concessit pro se et heredibus suis quantum ad ipsos pertinet quod in omnibus pratis falcatis ubi averia predicti Radulfiname et heredum suorum in eadem villa pascant quod averia ipsius prioris et successorum suorum pascere possint et in eisdem pratis poni quam cito averia ipsorum ibi ponantur et quod idem prior et successores sui in omnibus defensis et haiis que idem Radulfusname vel heredes sui fecerint in quibus idem prior et successores sui habeant terram averia sua possint habere ad pascendum quantum pertinet ad terram quam idem priorname et successores sui habent in eisdem defensis et haiis quam cito idem Radulfusname vel heredes sui averia sua in eisdem defensis vel haiis ponant et similiter quod idem priorname et successores sui habeant in omnibus pratis et pasturis ipsius Radulfiname et heredum suorum in eadem villa in quibus averia ipsorum pascent quotquot averia in eis sint decimum averium ratione decime ecclesie ipsius prioris de Colestonname[] unde est persona et quod idem prior et successores sui nichilominus habeant plenariam decimam totius feni ipsius Radulfiname et heredum suorum in eadem villa Concessit etiam idem Radulfusname pro se et heredibus suis et idem prior pro se et successoribus suis quod si averia alicuius ipsorum fecerint dampnum in bladis vel pratis alterius ipsorum bene licebit eis quibus dampnum illud factum fuit ante nativitatem sancti Johannis baptiste averia illa inparcare sine detrimento ipsorum averiorum et illa retinere quousque deliberentur per unum vadium Et tunc dabunt ipsi quorum averia capta fuerunt pro tribus dampnis factis unum panem qui vocatur punchet vel quinque ova pro variis suis pro eisdem tribus dampnis captis deliberandis Et si dampnum fecerint in bladis vel pratis post nativitatem sancti Johannis baptiste illa averia capientur et deliberabuntur per plegium et dampnum illud emendabitur per cornbote secundum consuetudinem patrie Et preterea idem Radulfusname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto prioriname et successoribus suis et ecclesie sue predicte totum jus et clamium quod habuit exigendi aliqua estoveria in bosco ipsius prioris in Salterfordname[] vel in eodem bosco habend vel capiendi aliquam buscam vel maeremium in perpetuum Et pro hac concessione remissione quieta clamantia fine et concordia idem priorname remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis et ecclesia sua predicta predicto Radulfo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit habend aliquam pasturam ad averia sua in predictis viis ubi campus ex utraque parte seminatur a Pascha usque ad festum sancti Petri ad vincula salva eidem priori et successoribus suis pastura sua in eisdem viis ad decimum averium suum sicut predictum est quando averia predicti Radulfiname et heredum suorum ibi pascent et salva eidem priori et successoribus suis communa pasture sue in predictis viis ad omnia averia sua quando campi ex utraque parte vel campus saltim ex una parte vie jacebunt ad warectam Et preterea idem priorname concessit pro se et successoribus suis quod ipsi decetero reddant singulis annis cuidam capellano qui divina celebrabit in capellam ipsius Radulfiname in Coleston[] unam marcam argenti ad quatuor terminos scilicet ad mediam quadragesimam quadraginta denarios ad nativitatem sancti Johannis baptiste quadraginta denarios ad festum sancti Michaelis quadraginta denarios et ad festum sancti Thome apostoli quadraginta denarios ita quod si idem Radulfusname vel heredes sui illud capellanum amovere voluerint vel idem capellanus obierit presentabunt predicto prioriname vel successoribus suis alterum capellanum idoneum in eadem capella ministraturum quem idem prior et successores sui sine contradictione recipient dum tamen ad divina celebranda fuerit idoneus Et sic presentabunt predictus Radulfusname et heredes sui omnes capellanos in eadem capella in posterum ministraturos qui omnes predicto prioriname et successoribus suis sacramentum fidelitatis prestabunt quod conservabunt matricem ecclesiam de Coleston[] unde predictus priorname est persona indempnem quamdiu in predicta capella ministrent Et idem Radulfusname et heredes sui reddent singulis annis eisdem capellanis in predicta capella ministrantibus tres marcas argenti percipiendas eisdem capellanis de omnibus molendinis ipsius Radulfiname et heredum suorum in Coleston[] per manus molendinariorum qui pro tempore in predictis molendinis fuerint molendinarii ad predictos terminos inperpetuum