Charter Document - 00740164
Charter Number: | 00740164 |
---|---|
Cartulary Title: | Basset Charters c.1120 to 1250 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norhampton a die sancti Johannis baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo primo coram Rogero de Thurkelby Gilberto de Preston magistro Simone de Wauton et Johanne de Cobbeham justic[iariis] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Basset querentem et Robertum Basset quem Wydo Wak vocavit ad warantum et qui ei warantizavit de custodia et maritagio Hugonis filii et heredis Thome Wak que idem Willelmus dicebat ad se pertinere eo quod predictus Thomas terram suam de eo tenuit per servitium militare et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Roberto et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta custodia et maritagio predicti Hugonis filii et heredis predicti Thome et heredum suorum inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem Robertus ad petitionem predicti Willelmi concessit predicto Wydoni custodiam et maritagium predicti Hugonis filii Thome usque ad plenam etatem eiusdem Hugonis Et si idem Hugo obierit antequam fuerit plene etatis idem Wydo et heredes sui habebunt custodiam et maritagium Amabilie sororis ipsius Hugonis usque ad plenam etatem eiusdem Amabilie Et preterea idem Wydo dedit predicto Willelmo sexaginta marcas argenti
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Norhampton a die sancti Johannis baptiste in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tricesimo primodate coram Rogero de Thurkelbyname Gilberto de Preston magistroname Simone de Wautonname et Johanne de Cobbehamname justic[iariis] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum Bassetname querentem et Robertum Bassetname quem Wydo Wakname vocavit ad warantum et qui ei warantizavit de custodia et maritagio Hugonis filiiname et heredis Thome Wakname que idem Willelmusname dicebat ad se pertinere eo quod predictus Thomasname terram suam de eo tenuit per servitium militare et unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Willelmusname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis predicto Robertoname et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta custodia et maritagio predicti Hugonis filiiname et heredis predicti Thomename et heredum suorum inperpetuum Et pro hac remissione quieta clamantia fine et concordia idem Robertusname ad petitionem predicti Willelminame concessit predicto Wydoniname custodiam et maritagium predicti Hugonis filii Thomename usque ad plenam etatem eiusdem Hugonisname Et si idem Hugoname obierit antequam fuerit plene etatis idem Wydoname et heredes sui habebunt custodiam et maritagium Amabilie sororis ipsius Hugonisname usque ad plenam etatem eiusdem Amabilie Et preterea idem Wydoname dedit predicto Willelmoname sexaginta marcas argenti