Charter Document - 00740161

Charter Document - 00740161


Charter Number: 00740161
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1245
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lincoln[] in crastino ascencionis domini anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo nono coram Ricardo abbate de Croyland Rogero de Thurkelby Henrico de Bretton[] et Gilberto de Preston[] justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Radulfum Basset querentem et Symonem de Arsyck[] deforciantem de manerio de Toft cum pertinentiis unde placitum conventionis summonitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Radulfus remisit et quietumclamavit de se et heredibus suis predicto Symoni et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto manerio cum pertinentiis inperpetuum Et pro hac remissione quietaclamantia fine et concordia idem Symon dedit et concessit predicto Radulfo tres bovatas terre cum pertinentiis in Malteby illas scilicet tres bovatas terre quas Eudo filius Matill[] Willelmus filius Andree filii Gille Radulfus filius Igmundi Walterus filius Ade et Eudo carpentarius prius tenuerunt in villenagio de predicto Symone cum ipsis villanis et eorum sequelis habend et tenend eidem Radulfo et heredibus sui[s] de predicto Symone et heredibus suis inperpetuum reddendo inde per annum unum par albarum cyrotecarum vel unum denarium ad Pascha et faciendo inde forinsecum servitium quant[um] ad predictas tres bovatas terre pertinet pro omni servitio secta curie consuetudine et exactione Et idem Symon et heredes sui warantizabunt adquietabunt et defendent eidem Radulfo et heredibus suis predictas tres bovatas terre cum pertinentiis suis et cum predictis villanis et eorum sequelis sicut predictum est per predicta servitia contra omnes homines inperpetuum Et sciendum quod predicti Eudo Willelmus Radulfus Walterus et Eudo fuerunt presentes et cognoverunt se esse villanos

Source (click image below to view full size)