Charter Document - 00740159

Charter Document - 00740159


Charter Number: 00740159
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1245
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die sancti Hyllarii in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo nono coram Henrico de Bathonia Rogero de Thurkelby Roberto de Notingham Jollano de Nevill[] Gilberto de Preston[] et Johanne de Cobeham justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Elyzabetham filiam Reginaldi Basset querentem et Warynum filium Geroldy et Agnetem uxorem eius inpedientes per Rycardum de la Bere positum loco ipsius Waryni ad lucrandum vel perdendum de triginta solidatis redditus cum pertinentiis in Parva Byseye unde placitum warantie carte summonitum fuit inter eos in eadem curiascilicet quod predicti Warinus et Agnes recognoverunt predictum redditum scilicet totum tenementum cum pertinentiis quod predicti Warinus et Agnes prius tenuerunt in eadem villa esse jus ipsius Elyzabethe ut illud quod eadem Elyzabet habuit de dono predictorum Waryni et Agnetis habend et tenend eidem Elyzabethe et heredibus suis de corpore suo legytime procreatis de predictis Waryno et Agnete et heredibus quod idem Warinus de predicta Agnete procreaverit inperpetuum reddendo inde per annum un[um] par albarum cyrotecarum vel unum d[e]narium ad Pascha pro omni servitio secta curie consuetudine et exactione Et predicti Wa[r]inus et Agnes et heredes quos idem Warinus de predicta Agnete procreaverit warantizabunt adquietabunt et defendent eidem Elyzabet et heredibus suis de corpore suo legitime procreatis predictum redditum cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes homines inperpetuum Et si eadem Elyzabet obierit sine herede de corpore suo legitime procreato totus predictus redditus cum pertinentiis revertetur ad predictos Warynum et Agnetem et heredes ipsius Agnetis quietus inperpetuum Et pro hac recognitione warantya adquietantia defensione fine et concordia eadem Elyzabetha dedit predictis Waryno et Agneti unum spervarium sorum Et sciendum quod si eadem Agnes obierit sine herede quem habuerit de predicto Waryno idem Warinus non tenebitur warantizare eidem Elyzabethe nec heredibus suis predictis predictum redditum cum pertinentiis

Source (click image below to view full size)