Charter Document - 00740157
Charter Number: | 00740157 |
---|---|
Cartulary Title: | Basset Charters c.1120 to 1250 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo septimo coram Roberto de Lexinton[] Rogero de Thurkelby Jollano de Nevill[] et Gilberto de Preston[] justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Aliciam Basset petentem et Margeriam que fuit uxor Ricardi de Ripariis tenentem de quindecim libratis terre cum pertinentiis in Whytford[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predicta Margeria recognovit predictam terram cum omnibus pertinentiis suis esse jus ipsius Alicie et illam ei reddidit in eadem curia et remisit et quietam clamavit de se et heredibus suis eidem Alicie et heredibus suis inperpetuum Et pro hac recognitione redditione remissione quieta clammantia fine et concordia predicta Alicia dedit predicte Margerie unum austurcum sorum