Charter Document - 00740155
Charter Number: | 00740155 |
---|---|
Cartulary Title: | Basset Charters c.1120 to 1250 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lews in octabas nativitatis sancti Johannis baptiste anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quinto coram Willelmo de Ebor[acensis] preposito Beverl[ecensis] Rogero de Thurkelby et Gilberto de Preston justic[iariis] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Gilbertum de Basevil querentem et Alanum Basset deforciantem de octo libratis redditus cum pertinentiis in Babinton unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Gilbertus recognovit predictum redditum cum pertinentiis esse jus ipsius Alani et preterea idem Gilbertus dedit et concessit predicto Alano totam terram suam cum omnibus pertinentiis suis quam habuit in comitatu Cornubie de hereditate que fuit Alani de Dunstanvill avunculi predictorum Gilberti et Alani habenda et tenenda eidem Alano et heredibus suis de predicto Gilberto et heredibus suis per servitium tertie partis feodi unius militis pro omni servitio et exactione inperpetuum Et similiter idem Gilbertus concessit pro se et heredibus suis quod tota terra cum pertinentiis quam Isabella que fuit uxor predicti Alani de Dunstanvill tenet in dotem in predicto comitatu Cornubie de predicta hereditate et que post decessum ipsius Isabelle ad predictum Gilbertum et heredes [su]os debuit reverti post decessum predicte Isabelle revertatur ad predictum Alanum et heredes suos tenenda simul cum predicta terra cum pertinentiis que eidem Alano per istum finem remanet de predicto Gilberto et heredibus suis per predictum servitium tertie partis feodi unius militis pro omni servitio et exactione inperpetuum Et idem Gilbertus et heredes sui warantizabunt predicto Alano et heredibus suis omnes predictas terras cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognitione donatione concessione warantia fine et concordia idem Alanus concessit pro se et heredibus suis quod ipsi reddent singulis annis eidem Gilberto et heredibus suis centum solidos sterlingorum ad duos terminos apud Babinton tota vita ipsius Isabelle scilicet medietatem infra octabas sancti Michaelis et alteram medietatem infra octabas Pasche Et post decessum ipsius Isabelle idem Alanus et heredes sui reddent singulis annis eidem Gilberto et heredibus suis octo libras sterlingorum in eodem loco ad predictos terminos scilicet medietatem infra octabas sancte Michaelis et alteram medietatem infra octabas Pasche Et si predictus Alanus vel heredes sui defecerint in solutione predictorum denariorum ad aliquem terminum secundum quod predictum est bene licebit eidem Gilberto et heredibus suis distringere eos per catalla sua in tenemento suo de Babinton inventa et similiter in toto tenemento suo de Ippeden in comitatu Oxon[iensis] usque ad plenam solutionem denariorum qui aretro fuerint de illo termino Et preterea idem Alanus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis eidem Gilberto et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in advocatione ecclesie predicte ville de Babinton cum pertinentiis inperpetuum Et sciendum quod tota terra cum pertinentiis quam predicta Isabella tenet in dotem de predicta hereditate eiusdem Alani de Dunstanvill in predicto comitatu Cornubie post decessum ipsius Isabelle similiter revertetur ad predictum Alanum Basset vel heredes suos per finem facta inter eundem Alanum et Willelmum de Engelfeud participem eorundem Alani et Gilberti coram predictis justic[iariis] domini regis itinerantibus in comitatu Oxon[iensis]
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lews in octabas nativitatis sancti Johannis baptiste anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo quinto coram Willelmo de Ebor[acensis] preposito Beverl[ecensis]name Rogero de Thurkelbyname et Gilberto de Preston justic[iariis] itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Gilbertum de Basevilname querentem et Alanum Bassetname deforciantem de octo libratis redditus cum pertinentiis in Babinton unde placitum conventionis sum monitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus Gilbertusname recognovit predictum redditum cum pertinentiis esse jus ipsius Alaniname et preterea idem Gilbertusname dedit et concessit predicto Alanoname totam terram suam cum omnibus pertinentiis suis quam habuit in comitatu Cornubie de hereditate que fuit Alani de Dunstanvillname avunculi predictorum Gilbertiname et Alaniname habenda et tenenda eidem Alanoname et heredibus suis de predicto Gilbertoname et heredibus suis per servitium tertie partis feodi unius militis pro omni servitio et exactione inperpetuum Et similiter idem Gilbertusname concessit pro se et heredibus suis quod tota terra cum pertinentiis quam Isabellaname que fuit uxor predicti Alani de Dunstanvillname tenet in dotem in predicto comitatu Cornubie de predicta hereditate et que post decessum ipsius Isabellename ad predictum Gilbertumname et heredes [su]os debuit reverti post decessum predicte Isabellename revertatur ad predictum Alanumname et heredes suos tenenda simul cum predicta terra cum pertinentiis que eidem Alanoname per istum finem remanet de predicto Gilbertoname et heredibus suis per predictum servitium tertie partis feodi unius militis pro omni servitio et exactione inperpetuum Et idem Gilbertusname et heredes sui warantizabunt predicto Alanoname et heredibus suis omnes predictas terras cum pertinentiis per predictum servitium contra omnes homines inperpetuum Et pro hac recognitione donatione concessione warantia fine et concordia idem Alanusname concessit pro se et heredibus suis quod ipsi reddent singulis annis eidem Gilbertoname et heredibus suis centum solidos sterlingorum ad duos terminos apud Babinton tota vita ipsius Isabellename scilicet medietatem infra octabas sancti Michaelis et alteram medietatem infra octabas Pasche Et post decessum ipsius Isabellename idem Alanus et heredes sui reddent singulis annis eidem Gilberto et heredibus suis octo libras sterlingorum in eodem loco ad predictos terminos scilicet medietatem infra octabas sancte Michaelis et alteram medietatem infra octabas Pasche Et si predictus Alanusname vel heredes sui defecerint in solutione predictorum denariorum ad aliquem terminum secundum quod predictum est bene licebit eidem Gilbertoname et heredibus suis distringere eos per catalla sua in tenemento suo de Babinton inventa et similiter in toto tenemento suo de Ippeden in comitatu Oxon[iensis] usque ad plenam solutionem denariorum qui aretro fuerint de illo termino Et preterea idem Alanusname remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis eidem Gilbertoname et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in advocatione ecclesie predicte ville de Babinton cum pertinentiis inperpetuum Et sciendum quod tota terra cum pertinentiis quam predicta Isabellaname tenet in dotem de predicta hereditate eiusdem Alani de Dunstanvillname in predicto comitatu Cornubie post decessum ipsius Isabellename similiter revertetur ad predictum Alanum Bassetname vel heredes suos per finem facta inter eundem Alanumname et Willelmum de Engelfeudname participem eorundem Alaniname et Gilbertiname coram predictis justic[iariis] domini regis itinerantibus in comitatu Oxon[iensis]