Charter Document - 00740149
Charter Number: | 00740149 |
---|---|
Cartulary Title: | Basset Charters c.1120 to 1250 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud sanctam Brigidam Lond[] a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo tertio coram Roberto de Lexinton[] Willelmo de Ebor[] et Henrico de Bathon[] justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Julianam que fuit uxor Roberti de Chaucumbe petentem et Radulfum Basset et Milesentam uxorem eius tenentes per Radulfum de Ayncurt positum loco ipsius Milesente ad lucrandum vel perdendum de una carucata terre et dimidia cum pertinentiis in Stroby quas eadem Juliana clamavit esse jus et maritagium suum et unde placitum fuit inter eos in eadem curiascilicet quod predicti Radulfus et Milesenta recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et maritagium ipsius Juliane et illam ei reddiderunt in eadem curia Et pro hac recognitione redditione fine et concordia Gilbertus de Segrave et Amabilia uxor eius soror predicte Milesente et particeps hereditatis Roberti de Chaucumbe per Stephanum de Halstede positum loco ipsius Amabilie ad lucrandum [v]el perdendum concesserunt predictis Radulfo et Milesente et heredibus ipsius Milisente centum solidatas terre et redditus cum pertinentiis in Chaucumbe in comitatu Norhant[] scilicet unam virgatam terre cum pertinentiis quam Robertus sub gardino tenuit et unam virg[atam] terre cum pertinentiis quam Sabina [] tenuit et unam virgatam terre cum pertinentiis quam Hugo de la Pleghestowe tenuit et unam virgatam terre cum pertinentiis quam Adam athe Hulle tenuit et decem solidatas redditus de molendino de Chaucumbe percipiendas singulis annis per manum molendinarii eiusdem molendini quicumque fuerit molendinarius eiusdem molendini ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis quinque solidos et ad Pascha quinque solidos Et predicta Juliana concessit pro se quod non vendet dabit invadiabit vel aliquo alio modo alienabit aliquid de predicta terra de Stroby quoniam tota predicta terra cum pertinentiis post decessum ipsius Juliane revertatur ad predictos Radulfum et Milesentam et heredes ipsius Milesente Et predicte centum solidate terre et redditus cum pertinentiis de Chaucumbe scilicet post decessum ipsius Juliane revertantur ad predictos Gilbertum et Amabiliam et heredes ipsius Amabilie quiete inperpetuum nisi predicta Juliana habuerit pueros de viro sibi desponsato procreatos qui inde habeant si quid secundum consuetudinem regni her[editat]em Et preterea eadem Juliana remisit et quietum clamavit de se eisdem Radulfo et Milesente et heredibus ipsius Milesente totum jus et clamium quod habuit in manerio de Dauby Chaucumbe cum pertinentiis in comitatu Leyrc[] nomine dotis in perpetuum Et pro h[ac remissi]one quieta clamantia fine et concordia predicti Radulfus et Milesenta concesserunt pro se et heredibus ipsius Milesente eidem Juliane octo marcas per annum nomine dotis percipiendas per manus ipsorum Radulfi et Milesente et heredum ipsius Milesente apud Dauby ad duos terminos scilicet medietatem infra octabas sancti Michaelis et aliam medietatem infra octabas Pasche
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud sanctam Brigidam Lond[] a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo tertio coram Roberto de Lexintonname[] Willelmo de Eborname[] et Henrico de Bathon[] justicname[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Julianam que fuit uxor Roberti de Chaucumbename petentem et Radulfum Bassetname et Milesentamname uxorem eius tenentes per Radulfum de Ayncurtname positum loco ipsius Milesentename ad lucrandum vel perdendum de una carucata terre et dimidia cum pertinentiis in Stroby quas eadem Juliananame clamavit esse jus et maritagium suum et unde placitum fuit inter eos in eadem curiascilicet quod predicti Radulfusname et Milesentaname recognoverunt totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et maritagium ipsius Juliane et illam ei reddiderunt in eadem curia Et pro hac recognitione redditione fine et concordia Gilbertus de Segravename et Amabilianame uxor eius soror predicte Milesentename et particeps hereditatis Roberti de Chaucumbename per Stephanum de Halstedename positum loco ipsius Amabiliename ad lucrandum [v]el perdendum concesserunt predictis Radulfo et Milesente et heredibus ipsius Milisente centum solidatas terre et redditus cum pertinentiis in Chaucumbe in comitatu Norhant[] scilicet unam virgatam terre cum pertinentiis quam Robertusname sub gardino tenuit et unam virg[atam] terre cum pertinentiis quam Sabinaname [] tenuit et unam virgatam terre cum pertinentiis quam Hugo de la Pleghestowename tenuit et unam virgatam terre cum pertinentiis quam Adam athe Hullename tenuit et decem solidatas redditus de molendino de Chaucumbe percipiendas singulis annis per manum molendinarii eiusdem molendini quicumque fuerit molendinarius eiusdem molendini ad duos terminos scilicet ad festum sancti Michaelis quinque solidos et ad Pascha quinque solidos Et predicta Juliananame concessit pro se quod non vendet dabit invadiabit vel aliquo alio modo alienabit aliquid de predicta terra de Stroby quoniam tota predicta terra cum pertinentiis post decessum ipsius Julianename revertatur ad predictos Radulfumname et Milesentamname et heredes ipsius Milesentename Et predicte centum solidate terre et redditus cum pertinentiis de Chaucumbe scilicet post decessum ipsius Julianename revertantur ad predictos Gilbertumname et Amabiliamname et heredes ipsius Amabilie quiete inperpetuum nisi predicta Juliana habuerit pueros de viro sibi desponsato procreatos qui inde habeant si quid secundum consuetudinem regni her[editat]em Et preterea eadem Juliananame remisit et quietum clamavit de se eisdem Radulfoname et Milesentename et heredibus ipsius Milesentename totum jus et clamium quod habuit in manerio de Dauby Chaucumbe cum pertinentiis in comitatu Leyrc[] nomine dotis in perpetuum Et pro h[ac remissi]one quieta clamantia fine et concordia predicti Radulfusname et Milesentaname concesserunt pro se et heredibus ipsius Milesentename eidem Julianename octo marcas per annum nomine dotis percipiendas per manus ipsorum Radulfiname et Milesentename et heredum ipsius Milesentename apud Dauby ad duos terminos scilicet medietatem infra octabas sancti Michaelis et aliam medietatem infra octabas Pasche