Charter Document - 00740146

Charter Document - 00740146


Charter Number: 00740146
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1236
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Notingham die iovis proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo coram Willelmo de Ebor Willelmo de Insula Radulfo de Norwic[] Roberto de Dun et Willelmo de Heryz justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Basset petentem et Willelmum Basset tenentem de feodo dimidii militis cum pertinentiis in Netherhaddon[] unde placitum fuit inter eos in eadem curiascilicet quod predictus Willelmus recognovit totum predictum feodum dimidii militis cum pertinentiis esse jus ipsius Roberti Et pro hac recognitione fine et concordia idem Robertus concessit predicto Willelmo totum predictum feodum dimidii militis habend et tenend eidem Willelmo tota vita sua simul cum pastura de Uverhaddon[] reddendo inde annuatim unam libram piperis ad festum sancti Martini et faciendo inde forinsecum servitium quantum ad feodum illud et terram illam pertinet pro omni servitio Et post decessum ipsius Willelmi sive heredos habuerit de corpore suo sive non totum tenementum cum pertinentiis in Netherhaddon[] quod est de predicto feodo dimidii militis sicut idem Willelmus illud tenuit die quo hec concordia facta fuit revertetur ad eundem Robertum et heredes suos quiete de heredibus ipsius Willelmi inperpetuum ita tamen quod si predictus Willelmus heredes habuerit de corpore suo tunc tota terra de Roullesleg[] cum pertinentiis que est de eodem feodo dimidii militis sicut idem Willelmus illud tenuit simul cum predicta pastura de Uverhaddon[] remanebit heredibus ipsius Willelmi tenend eis de predicto Roberto et heredibus suis inperpetuum reddendo inde annuatim unam libram piperis ad festum sancti Martini pro omni servitio Et si forte idem Willelmus heredes non habuerit de corpore suo tunc tota predicta terra de Roullesleg et predicta pastura post decessum ipsius Willelmi revertentur ad predictum Robertum et heredes suos simul cum predicto tenemento de Netherhaddon[] sicut predictum est quiete de heredibus ipsius Willelmi inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Notingham die iovis proxima post festum sancti Mathei apostoli anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo coram Willelmo de Eborname Willelmo de Insulaname Radulfo de Norwicname[] Roberto de Dunname et Willelmo de Heryz justic[] itinerantibusname et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Robertum Bassetname petentem et Willelmum Bassetname tenentem de feodo dimidii militis cum pertinentiis in Netherhaddon[] unde placitum fuit inter eos in eadem curiascilicet quod predictus Willelmusname recognovit totum predictum feodum dimidii militis cum pertinentiis esse jus ipsius Robertiname Et pro hac recognitione fine et concordia idem Robertusname concessit predicto Willelmoname totum predictum feodum dimidii militis habend et tenend eidem Willelmoname tota vita sua simul cum pastura de Uverhaddon[] reddendo inde annuatim unam libram piperis ad festum sancti Martini et faciendo inde forinsecum servitium quantum ad feodum illud et terram illam pertinet pro omni servitio Et post decessum ipsius Willelminame sive heredos habuerit de corpore suo sive non totum tenementum cum pertinentiis in Netherhaddon[] quod est de predicto feodo dimidii militis sicut idem Willelmusname illud tenuit die quo hec concordia facta fuit revertetur ad eundem Robertumname et heredes suos quiete de heredibus ipsius Willelminame inperpetuum ita tamen quod si predictus Willelmusname heredes habuerit de corpore suo tunc tota terra de Roullesleg[] cum pertinentiis que est de eodem feodo dimidii militis sicut idem Willelmusname illud tenuit simul cum predicta pastura de Uverhaddon[] remanebit heredibus ipsius Willelminame tenend eis de predicto Robertoname et heredibus suis inperpetuum reddendo inde annuatim unam libram piperis ad festum sancti Martini pro omni servitio Et si forte idem Willelmusname heredes non habuerit de corpore suo tunc tota predicta terra de Roullesleg et predicta pastura post decessum ipsius Willelminame revertentur ad predictum Robertumname et heredes suos simul cum predicto tenemento de Netherhaddon[] sicut predictum est quiete de heredibus ipsius Willelminame inperpetuum