Charter Document - 00740143

Charter Document - 00740143


Charter Number: 00740143
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1235
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lewes in crastino sancti Edmundi anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo coram Willelmo de Ebor[] Willelmo de Insula Radulfo de Norwico et Hugone de Playz justic[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Engelfeld querentem et Alanum Bassat deforciantem de consuetudinibus et servitiis que idem Willelmus exigebat de predicto Alano de libero tenemento quod de eo tenet in Babinton[] in comitatu Susex[] et in Tydy Ruschedek et in Penwyth in comitatu Cornubie unde idem Willelmus exigebat quod predictus Alanus faceret ei servitium feodi unius militis pro predicto tenemento quod servitium idem Alanus ei non cognovit et unde placitum fuit inter eos in eadem curiascilicet quod predictus Alanus recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi decetero facient eidem Willelmo et heredibus suis servitium feodi unius militis pro predicto tenemento Et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem Willelmus dedit predicto Alano unam marcam argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Lewes in crastino sancti Edmundi anno regni regis Henrici filii regis Johannis vicesimo coram Willelmo de Eborname[] Willelmo de Insulaname Radulfo de Norwiconame et Hugone de Playz justicname[] itinerantibus et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Willelmum de Engelfeldname querentem et Alanum Bassatname deforciantem de consuetudinibus et servitiis que idem Willelmusname exigebat de predicto Alanoname de libero tenemento quod de eo tenet in Babinton[] in comitatu Susex[] et in Tydy Ruschedek et in Penwyth in comitatu Cornubie unde idem Willelmusname exigebat quod predictus Alanusname faceret ei servitium feodi unius militis pro predicto tenemento quod servitium idem Alanusname ei non cognovit et unde placitum fuit inter eos in eadem curiascilicet quod predictus Alanusname recognovit et concessit pro se et heredibus suis quod ipsi decetero facient eidem Willelmoname et heredibus suis servitium feodi unius militis pro predicto tenemento Et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem Willelmusname dedit predicto Alanoname unam marcam argenti