Charter Document - 00740121

Charter Document - 00740121


Charter Number: 00740121
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1223
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis septimo coram Martino de Pateshill Radulfo Harang Stephano de Segrave Thoma de Haiden Roberto de Lexinton Gaufrido le Sauvage justic[iariis] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter magistrum Robertum Basset querentem et Johannem de Daivill deforciantem de debito sexaginta et undecim marcarum quas idem magister Robertus exigebat ab eodem Johanne de areragia quatuor marca tarum redditus quas ei debuit per annum et unde cartam suam habuit et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannes recognovit et concessit quod ipse et eius heredes reddent singulis annis eidem magistro Roberto vel suis assignatis predictas quatuor marcas tota vita sua ad festum sancti Michaelis apud London ad domum Templi donec idem Johannes eidem magistro Roberto dederit vel assignaverit decem marcata redd[itus] in loco competenti Et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem magister Robertus remisit et quietum clamavit ipsi Johanni et heredibus s[uis] totum predictum debitum sexaginta et undecim marcarum usque ad triginta et quinque marcata quas ipse Johannes vel heredes sui reddent predicto magistro Roberto vel suis assignatis coram prefatis justic[iariis] apud Westm[onasterium] ad duos terminos scilicet medietatem in crastino festivitatis sancti Martini proximo post finem istum et aliam medietatem in octabis sancte Trinitatis proximo sequentis Et sciendum quod post mortem predicti Roberti vel postquam idem Johannes vel heredes sui assignaverint eidem magistro Roberto predictas decem marcata redditus secundum quod predictum est predictus Johannes et heredes sui quieti erunt de predicto redditu quatuor marcarum inperpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:



Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] a die Pasche in quindecim dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis septimo coram Martino de Pateshillname Radulfo Harangname Stephano de Segravename Thoma de Haidenname Roberto de Lexintonname Gaufrido le Sauvage justic[iariis]name et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter magistrum Robertum Bassetname querentem et Johannem de Daivillname deforciantem de debito sexaginta et undecim marcarum quas idem magister Robertusname exigebat ab eodem Johanne de areragianame quatuor marca tarum redditus quas ei debuit per annum et unde cartam suam habuit et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannesname recognovit et concessit quod ipse et eius heredes reddent singulis annis eidem magistro Robertoname vel suis assignatis predictas quatuor marcas tota vita sua ad festum sancti Michaelis apud London ad domum Templi donec idem Johannesname eidem magistro Robertoname dederit vel assignaverit decem marcata redd[itus] in loco competenti Et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem magister Robertusname remisit et quietum clamavit ipsi Johanniname et heredibus s[uis] totum predictum debitum sexaginta et undecim marcarum usque ad triginta et quinque marcata quas ipse Johannesname vel heredes sui reddent predicto magistro Robertoname vel suis assignatis coram prefatis justic[iariis] apud Westm[onasterium] ad duos terminos scilicet medietatem in crastino festivitatis sancti Martini proximo post finem istum et aliam medietatem in octabis sancte Trinitatis proximo sequentis Et sciendum quod post mortem predicti Robertiname vel postquam idem Johannesname vel heredes sui assignaverint eidem magistro Robertoname predictas decem marcata redditus secundum quod predictum est predictus Johannesname et heredes sui quieti erunt de predicto redditu quatuor marcarum inperpetuum