Charter Document - 00740120
Charter Number: | 00740120 |
---|---|
Cartulary Title: | Basset Charters c.1120 to 1250 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1223 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in crastino purificationis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis septimo coram Martino de Pateshulle Radulfo Harang Stephano de Segrave Thoma de Haiden Roberto de Lexinton Gaufrido le Sauvage justic[iis] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Feliciam abbatissam de Godestowe querentem per Petrum de Duninton positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Alanum Basset de sectis et consuetudinibus quas idem Alanus exigebat ab hominibus eiusdem abbatisse de Wicumbe faciendis ad curiam eiusdem Alani de Wicumbe unde ipsa abbatissa questa fuit quod predictus Alanus injuste et contra libertates suas vexavit homines predictos exigendo ab eis consuetudines et servitia que ipsi facere non debuerunt scilicet de qualibet domo que fuit de feodo ipsius abbatisse quatuor denarios per annum et quod idem Alanus distrinxit homines predictos quod caperent ad firmam villam de Wicumbe cum hominibus suis et quod ipsi essent temptatores panis et cervisie in eadem villa et similiter quod ipse Alanus fima inventa super feodum ipsius abbatisse fecit cariare super terram suam si jacuissent in vico ultra unam noctem quas sectas et consuetudines eadem abbatissa ei non cognovit et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta abbatissa pro se et aliis abbatissis que ei succedent recognovit et concessit ipsi Alano quod ipse et eius heredes capiant singulis annis pro communa mercati quatuor denarios de qualibet domo capitali que est de feodo ipsius abbatisse de Wicumbe et cuius hostium versus vicum aperitur et in quibus sunt homines habitantes ita quod de aliis domibus quarum hostia non sunt aperta versus vicum nichil capere poterunt neque de illis in quibus homines non habitant licet hostia aperiantur versus vicum Et preterea eadem abbatissa concessit quod homines sui de Wicumbe sint temptatores panis et cervisie in feodo eiusdem abbatisse et in feodo ipsius Alani et heredum suorum quando rationabiliter electi fuerint secundum rationabilem turnum suum Et si homines ipsius abbatisse in aliquo delinquant quod ad mercatum pertinet panis et cervisie vel aliarum rerum pertinentium ad mercatum ita quod in misericordiam incidant idem Alanus et heredes sui habebunt inde rationabile amerciamentum secundum modum delicti sine contradictione ipsius abbatisse vel aliarum abbatissarum que ei succedent Et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem Alanus concessit ipsi abbatisse quod ipsa et alie abbatisse que ei succedent libere possint habere fima sua et hominum de feodo ipsius abbatisse et ea propriis carectis suis cariare super terram suam dominicam ad voluntatem suam et habere rationabilia cariagia sua per totum feodum ipsius Alani et heredum suorum in eadem villa Et si forte predicta abbatissa vel alie abbatisse que ei succedent fima illa in predicto feodo suo inventa infra annum postquam posita fuerint in vico propriis carectis suis non asportaverunt licebit ipsi Alano et heredibus suis fima illa post annum asportare et facere inde voluntatem suam et non prius Et preterea idem Alanus dedit et concessit ipsi abbatisse in puram et perpetuam elemosinam dimidiam marcam argenti annuatim percipiendam eidem abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent de tenemento quod Gaufridus Bloet tenet de ipso Alano in Wikelescot ad duos terminos scilicet ad terminos quos idem Gaufridus denarios illos eidem Alano reddere solebat salvis ipsi Alano et heredibus suis feodo ipsius Gaufridi et heredum suorum et omnibus aliis servitiis que idem Gaufridus debet de tenemento suo ita quod ipsa abbatissa vel alie abbatisse que ei succedent nichil amplius poterunt clamare vel exigere de ipso Gaufrido vel heredibus suis preter predictam dimidiam marcam per annum nomine elemosine Et si forte contigerit quod ipse Gaufridus vel heredes sui non reddiderint predictam dimidiam marcam per annum terminis statutis licebit ipsi abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent distringere ipsum Gaufridum et heredes suos per tenementum suum et per catalla sua in ipso tenemento inventa usque ad plenam solutionem predicte dimidie marce Et predictus Alanus et eius heredes warantizabunt ipsi abbatisse et aliis abbatissis que ei succedent et ecclesie sue de Godestowe predictam dimidiam marcatum redditus contra omnes gentes Et si forte idem Alanus vel heredes sui ipsam dimidiam marcatum redditus eis warantizare non poterunt facient eis escambium de terra sua alibi in loco competenti ad valentiam dimidie marce per annum Et sciendum quod finis iste factus fuit inter eos salvis eidem Alano et heredibus suis rationabilibus tallagiis suis de predictis hominibus eiusdem abbatisse quando dominus rex talliaverit dominica sua per Angliam Et hec concordia facta fuit presente predicto Gaufrido Bloet qui cognovit se debere predictam dimidiam marcam et quem idem Alanus atornavit ad predictam dimidiam marcam reddendam predicte domui de Godestowe sicut predictum est Et sciendum quod idem Alanus et heredes sui habebunt secundum quod predictum est de qualibet domo cuius hostium aperitur versus vicum quatuor denarios exceptis domibus que sunt in capitali curia eiusdem abbatisse
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[onasterium] in crastino purificationis beate Marie anno regni regis Henrici filii regis Johannis septimo coram Martino de Pateshullename Radulfo Harangname Stephano de Segravename Thoma de Haidenname Roberto de Lexintonname Gaufrido le Sauvage justic[iis]name et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Feliciam abbatissam de Godestowename querentem per Petrum de Dunintonname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Alanum Bassetname de sectis et consuetudinibus quas idem Alanusname exigebat ab hominibus eiusdem abbatisse de Wicumbename faciendis ad curiam eiusdem Alani de Wicumbename unde ipsa abbatissaname questa fuit quod predictus Alanusname injuste et contra libertates suas vexavit homines predictos exigendo ab eis consuetudines et servitia que ipsi facere non debuerunt scilicet de qualibet domo que fuit de feodo ipsius abbatissename quatuor denarios per annum et quod idem Alanusname distrinxit homines predictos quod caperent ad firmam villam de Wicumbe cum hominibus suis et quod ipsi essent temptatores panis et cervisie in eadem villa et similiter quod ipse Alanusname fima inventa super feodum ipsius abbatissename fecit cariare super terram suam si jacuissent in vico ultra unam noctem quas sectas et consuetudines eadem abbatissaname ei non cognovit et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta abbatissaname pro se et aliis abbatissis que ei succedent recognovit et concessit ipsi Alanoname quod ipse et eius heredes capiant singulis annis pro communa mercati quatuor denarios de qualibet domo capitali que est de feodo ipsius abbatisse de Wicumbename et cuius hostium versus vicum aperitur et in quibus sunt homines habitantes ita quod de aliis domibus quarum hostia non sunt aperta versus vicum nichil capere poterunt neque de illis in quibus homines non habitant licet hostia aperiantur versus vicum Et preterea eadem abbatissaname concessit quod homines sui de Wicumbe sint temptatores panis et cervisie in feodo eiusdem abbatissename et in feodo ipsius Alaniname et heredum suorum quando rationabiliter electi fuerint secundum rationabilem turnum suum Et si homines ipsius abbatissename in aliquo delinquant quod ad mercatum pertinet panis et cervisie vel aliarum rerum pertinentium ad mercatum ita quod in misericordiam incidant idem Alanusname et heredes sui habebunt inde rationabile amerciamentum secundum modum delicti sine contradictione ipsius abbatissename vel aliarum abbatissarum que ei succedent Et pro hac recognitione concessione fine et concordia idem Alanusname concessit ipsi abbatisse quod ipsa et alie abbatisse que ei succedent libere possint habere fima sua et hominum de feodo ipsius abbatisse et ea propriis carectis suis cariare super terram suam dominicam ad voluntatem suam et habere rationabilia cariagia sua per totum feodum ipsius Alaniname et heredum suorum in eadem villa Et si forte predicta abbatissaname vel alie abbatissename que ei succedent fima illa in predicto feodo suo inventa infra annum postquam posita fuerint in vico propriis carectis suis non asportaverunt licebit ipsi Alanoname et heredibus suis fima illa post annum asportare et facere inde voluntatem suam et non prius Et preterea idem Alanusname dedit et concessit ipsi abbatisse in puram et perpetuam elemosinam dimidiam marcam argenti annuatim percipiendam eidem abbatissename et aliis abbatissisname que ei succedent de tenemento quod Gaufridus Bloetname tenet de ipso Alano in Wikelescotname ad duos terminos scilicet ad terminos quos idem Gaufridusname denarios illos eidem Alanoname reddere solebat salvis ipsi Alanoname et heredibus suis feodo ipsius Gaufridiname et heredum suorum et omnibus aliis servitiis que idem Gaufridusname debet de tenemento suo ita quod ipsa abbatissaname vel alie abbatissename que ei succedent nichil amplius poterunt clamare vel exigere de ipso Gaufridoname vel heredibus suis preter predictam dimidiam marcam per annum nomine elemosine Et si forte contigerit quod ipse Gaufridusname vel heredes sui non reddiderint predictam dimidiam marcam per annum terminis statutis licebit ipsi abbatissename et aliis abbatissisname que ei succedent distringere ipsum Gaufridumname et heredes suos per tenementum suum et per catalla sua in ipso tenemento inventa usque ad plenam solutionem predicte dimidie marce Et predictus Alanusname et eius heredes warantizabunt ipsi abbatissename et aliis abbatissisname que ei succedent et ecclesie sue de Godestowe predictam dimidiam marcatum redditus contra omnes gentes Et si forte idem Alanusname vel heredes sui ipsam dimidiam marcatum redditus eis warantizare non poterunt facient eis escambium de terra sua alibi in loco competenti ad valentiam dimidie marce per annum Et sciendum quod finis iste factus fuit inter eos salvis eidem Alanoname et heredibus suis rationabilibus tallagiis suis de predictis hominibus eiusdem abbatisse quando dominus rex talliaverit dominica sua per Angliam Et hec concordia facta fuit presente predicto Gaufrido Bloetname qui cognovit se debere predictam dimidiam marcam et quem idem Alanusname atornavit ad predictam dimidiam marcam reddendam predicte domui de Godestowename sicut predictum est Et sciendum quod idem Alanusname et heredes sui habebunt secundum quod predictum est de qualibet domo cuius hostium aperitur versus vicum quatuor denarios exceptis domibus que sunt in capitali curia eiusdem abbatissename