Charter Document - 00740115

Charter Document - 00740115


Charter Number: 00740115
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1220
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die Pasche in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis quarto coram Martino de Pat[]hull[] Radulfo Hareng Stephano de Segrave justic[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Alanum Basset querentem et Walterum de Dayvill[] deforciantem de feodo dimidii militis cum pertinentiis in Winterburn[] unde placitum warantizationis carte summonitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterus recognovit totum predictum feodum dimidii militis cum pertinentiis esse jus ipsius Alani ut illud quod habet ex dono suo et concessit quod idem Alanus et heredes sui habeant et teneant totum predictum feodum dimidii militis cum pertinentiis de capitalibus dominis illius feodi per servitium quod ad feodum illud pertinet Et predictus Walterus et heredes sui warantizabunt predicto Alano et heredibus suis totum predictum feodum dimidii militis cum pertinentiis contra omnes gentes qui jus sibi vendicare possunt de stipite eiusdem Walteri Et pro hac recognitione concessione warantizatione fine et concordia idem Alanus dedit predicto Waltero sexaginta marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] a die Pasche in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis quartodate coram Martino de Pat[]hullname[] Radulfo Harengname Stephano de Segrave justicname[] et aliis domini regis fidelibus tunc ibi presentibus inter Alanum Bassetname querentem et Walterum de Dayvillname[] deforciantem de feodo dimidii militis cum pertinentiis in Winterburn[] unde placitum warantizationis carte summonitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Walterusname recognovit totum predictum feodum dimidii militis cum pertinentiis esse jus ipsius Alaniname ut illud quod habet ex dono suo et concessit quod idem Alanusname et heredes sui habeant et teneant totum predictum feodum dimidii militis cum pertinentiis de capitalibus dominis illius feodi per servitium quod ad feodum illud pertinet Et predictus Walterusname et heredes sui warantizabunt predicto Alanoname et heredibus suis totum predictum feodum dimidii militis cum pertinentiis contra omnes gentes qui jus sibi vendicare possunt de stipite eiusdem Walteriname Et pro hac recognitione concessione warantizatione fine et concordia idem Alanusname dedit predicto Walteroname sexaginta marcas argenti