Charter Document - 00740113
Charter Number: | 00740113 |
---|---|
Cartulary Title: | Basset Charters c.1120 to 1250 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1219 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc[] in crastino sancti Johannis baptiste anno regni regis Henrici filii regis Johannis tertio coram domino Hugone Linc[] episcopo Johanne Marescallo Willelmo de Albini Ada [de Novo Mercato] Willelmo de Cressy Waltero Malclerc justic[] itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Phillipum filium Gilberti petentem et Alanum Basset tenentem de medietate unius bovate terre cum pertinentiis in Clacthorpa[] unde assisa mortis antecessoris summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Phillipus remisit et quietum clamavit de se et heredibus suis ipsi Alano et heredibus suis inperpetuum totum jus et clamium quod habuit in predicta terra cum pertinentiis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia idem Alanus dedit ipsi Phillipo quinque solidos esterlingorum