Charter Document - 00740111
Charter Number: | 00740111 |
---|---|
Cartulary Title: | Basset Charters c.1120 to 1250 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc[] a die sancti Martini in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tertio coram domino Hugone Linc[] episcopo Johanne Marescallo Willelmo de Aubiniac[] Ada de Novo Mercato Willelmo de Creissy Waltero Mauclerc justic[] itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Nicholaum Basset et Basiliam uxorem suam petentes per Nicholaum de Fereby positum loco ipsius Basilie ad lucrandum vel perdendum et Hawisiam de Weinflet deforciantem de servitia et consuetudine que idem Nicholaus et Basilia exigebant ab ipsa Hawisia de una salina et uno mesagio cum pertinentiis in Weinflet scilicet de tribus sestariis salis per annum quod servitium ipsa Hawisia eis non cognovit et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Hawisia recognovit se debere predictum servitium scilicet unum sestarium salis et dimidium ad festum sancti Botulfi et unum sestarium salis et dimidium ad vincula sancti Petri pro omni servitio Et pro hac recognitione et fine et concordia ipsi Nicholaus et Basilia remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Basilie ipsi Hawisie et heredibus suis omnia arrugia servitiorum que ipsa Hawisia eis debuit die quo hec concordia facta fuit de tenemento predicto
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Linc[] a die sancti Martini in xv dies anno regni regis Henrici filii regis Johannis tertiodate coram domino Hugone Linc[] episcoponame Johanne Marescalloname Willelmo de Aubiniacname[] Ada de Novo Mercatoname Willelmo de Creissyname Waltero Mauclerc justicname[] itinerantibus et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter Nicholaum Bassetname et Basiliam uxoremname suam petentes per Nicholaum de Ferebyname positum loco ipsius Basilie ad lucrandum vel perdendum et Hawisiam de Weinfletname deforciantem de servitia et consuetudine que idem Nicholaus et Basilianame exigebant ab ipsa Hawisianame de una salina et uno mesagio cum pertinentiis in Weinflet scilicet de tribus sestariis salis per annum quod servitium ipsa Hawisianame eis non cognovit et unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predicta Hawisianame recognovit se debere predictum servitium scilicet unumnumeral sestarium salis et dimidium ad festum sancti Botulfi et unum sestarium salis et dimidium ad vincula sancti Petri pro omni servitio Et pro hac recognitione et fine et concordia ipsi Nicholaus et Basilianame remiserunt et quietum clamaverunt de se et heredibus ipsius Basiliename ipsi Hawisiename et heredibus suis omnia arrugia servitiorum que ipsa Hawisianame eis debuit die quo hec concordia facta fuit de tenemento predicto