Charter Document - 00740108

Charter Document - 00740108


Charter Number: 00740108
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1213
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] prima dominica quadragesime anno regni regis Johannis xiiij coram domino G filio Petri Simone de Pat[] Jacobo de Poterna Rogero Huscarl[] justic[] et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter fratrem Robertum thesaurarium priorem hospitalis Jerusalem in Anglia petentem per fratrem Eudonem positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Ricardum Basset tenentem per Thomam de Pictesl[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de uno molendino ad aquam cum pertinentiis in Weston[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus prior remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis eidem Ricardo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto molendino cum pertinentiis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia idem Ricardus remisit et quietos clamavit de se et heredibus suis eidem priori et successoribus suis octo solidos quos idem prior ei reddere solebat per annum ad wardam de Rokingeham pro villa de Swineford[] et de Walecote quas idem prior de eodem Ricardo tenet Et idem Ricardus aquietabit ipsum priorem de predicta warda Et preterea idem Ricardus concessit eidem priori quinque solidos et quatuor denarios de servitio Willelmi filii Roberti percipiendos ab eodem Willelmo et heredibus suis per annum ad quatuor terminos anni scilicet ad Pascha floridum sexdecim denarios et ad festum sancti Johannis baptiste sexdecim denarios et ad festum sancti Michaelis sexdecim denarios et ad festum sancti Thome apostoli sexdecim denarios Et si idem Willelmus vel heredes sui predictos quinque solidos et quatuor denarios ad predictos terminos non reddiderint licebit eidem priori et successoribus suis distringere eundem Willelmum vel heredes suos donec predictos quinque solidos et quatuor denarios plenarie persolverint ita quod per catalla eorum distringantur Et hec concordia facta fuit presente predicto Willelmo et congnoscente se debere predictum servitium et concedente pro se et heredibus suis reddere eidem priori et successoribus suis predictos quinque solidos et quatuor denarios

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] prima dominica quadragesime anno regni regis Johannis xiiijdate coram domino G filio Petriname Simone de Patname[] Jacobo de Poternaname Rogero Huscarl[] justicname[] et aliis fidelibus domini regis tunc ibi presentibus inter fratrem Robertum thesaurarium priorem hospitalis Jerusalem in Anglianame petentem per fratrem Eudonemname positum loco suo ad lucrandum vel perdendum et Ricardum Bassetname tenentem per Thomam de Picteslname[] positum loco suo ad lucrandum vel perdendum de uno molendino ad aquam cum pertinentiis in Weston[] unde placitum fuit inter eos in eadem curia scilicet quod predictus priorname remisit et quietum clamavit de se et successoribus suis eidem Ricardoname et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicto molendino cum pertinentiis Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia idem Ricardusname remisit et quietos clamavit de se et heredibus suis eidem priori et successoribus suis octo solidos quos idem priorname ei reddere solebat per annum ad wardam de Rokingeham pro villa de Swineford[] et de Walecote quas idem priorname de eodem Ricardoname tenet Et idem Ricardusname aquietabit ipsum prioremname de predicta warda Et preterea idem Ricardusname concessit eidem prioriname quinque solidos et quatuor denarios de servitio Willelmi filii Robertiname percipiendos ab eodem Willelmoname et heredibus suis per annum ad quatuor terminos anni scilicet ad Pascha floridum sexdecim denarios et ad festum sancti Johannis baptiste sexdecim denarios et ad festum sancti Michaelis sexdecim denarios et ad festum sancti Thome apostoli sexdecim denarios Et si idem Willelmusname vel heredes sui predictos quinque solidos et quatuor denarios ad predictos terminos non reddiderint licebit eidem prioriname et successoribus suis distringere eundem Willelmumname vel heredes suos donec predictos quinque solidos et quatuor denarios plenarie persolverint ita quod per catalla eorum distringantur Et hec concordia facta fuit presente predicto Willelmoname et congnoscente se debere predictum servitium et concedente pro se et heredibus suis reddere eidem prioriname et successoribus suis predictos quinque solidos et quatuor denarios