Charter Document - 00740092

Charter Document - 00740092


Charter Number: 00740092
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eborac[ensis] die martis proxima post assumptionis beate Marie anno regni regis Johannis quarto coram J[ohannis] Norwic[ensis] episcopo Hugone Bard[] magistro Rogero Arundell Johanne de Gestling Willelmo filio Ricardo justic[iariis] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Nicolaum Basset petentem et Johannem filium Alani tenentem de homagio et servitio unius carucata terre cum pertinentiis in Gaumesthorp unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannes recognovit quod ipse et heredes sui debent tenere predictam carucatam terre cum pertinentiis de predicto Nicholao et heredibus suis per servitium v solidorum sibi reddendorum inde per annum scilicet ad festum sancti Martini xxx denariorum et ad Pentecosten xxx denariorum pro omni servitio salvo forinseco servitio Preterea idem Johannes quietum clamavit predicto Nicholao et heredibus suis de se et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in servitio Simonis filii Ranulfi de dimidia carucata terre cum pertinentiis in Galmethorp in perpetuum

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Eborac[ensis] die martis proxima post assumptionis beate Marie anno regni regis Johannis quarto coram J[ohannis] Norwic[ensis] episcoponame Hugone Bard[] magistroname Rogero Arundellname Johanne de Gestlingname Willelmo filio Ricardo justic[iariis]name et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Nicolaum Bassetname petentem et Johannem filium Alaniname tenentem de homagio et servitio unius carucata terre cum pertinentiis in Gaumesthorp unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Johannesname recognovit quod ipse et heredes sui debent tenere predictam carucatam terre cum pertinentiis de predicto Nicholaoname et heredibus suis per servitium v solidorumnumeral sibi reddendorum inde per annum scilicet ad festum sancti Martini xxx denariorumnumeral et ad Pentecosten xxx denariorumnumeral pro omni servitio salvo forinseco servitio Preterea idem Johannesname quietum clamavit predicto Nicholaoname et heredibus suis de se et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in servitio Simonis filii Ranulfiname de dimidia carucata terre cum pertinentiis in Galmethorp in perpetuum