Charter Document - 00740090

Charter Document - 00740090


Charter Number: 00740090
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1202
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Leic[] in crastino beate Marie Magdalene anno regni regis Johannis quarto coram Simone de Pateshill[] Eustachio de Faucunberg[] Ricardo Malebisse Henrico de Norht[] Alexandro de Pointon[] justic[] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Reginaldum Basset petentem et Rogerum filium Edwardi de Harestan tenentem de dimidia carrucata terre cum pertinentiis in Harestan unde recognitio magne assise summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerus recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Reginaldi Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Reginaldus concessit predicto Rogero totam predictam terram cum pertinentiis tenend de se et heredibus suis ipsi Rogero et heredibus suis in perpetuum per liberum servitium quatuor solidorum per annum reddendorum [a]d quatuor terminos scilicet ad festum sancti Michaelis duodecim denarios et ad natale xij denarios et ad Pascha xij denarios et ad nativitatem sancti Johannis baptiste xij denarios pro omni servitio salvo forinseco servitio Et pro hac concessione idem Rogerus dedit eidem Reginaldo quindecim marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Leic[] in crastino beate Marie Magdalene anno regni regis Johannis quarto coram Simone de Pateshillname[] Eustachio de Faucunbergname[] Ricardo Malebissename Henrico de Norhtname[] Alexandro de Pointon[] justicname[] et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Reginaldum Bassetname petentem et Rogerum filium Edwardi de Harestanname tenentem de dimidia carrucata terre cum pertinentiis in Harestan unde recognitio magne assise summonita fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus Rogerusname recognovit totam predictam terram cum pertinentiis esse jus et hereditatem predicti Reginaldiname Et pro hac recognitione et fine et concordia predictus Reginaldusname concessit predicto Rogeroname totam predictam terram cum pertinentiis tenend de se et heredibus suis ipsi Rogeroname et heredibus suis in perpetuum per liberum servitium quatuor solidorum per annum reddendorum [a]d quatuor terminos scilicet ad festum sancti Michaelis duodecim denarios et ad natale xijnumeral denarios et ad Pascha xijnumeral denarios et ad nativitatem sancti Johannis baptiste xijnumeral denarios pro omni servitio salvo forinseco servitio Et pro hac concessione idem Rogerusname dedit eidem Reginaldo quindecim marcas argenti