Charter Document - 00740084

Charter Document - 00740084


Charter Number: 00740084
Cartulary Title: Basset Charters c.1120 to 1250
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1201
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] die martis proxima post octabas Pasche anno regni regis Johannis secundo coram G filio Petri Ricardo de Her[] Simone de Pateshill[] Johanne de Gestling[] Eustacio de Faucunberge Henrico de Wichenton[] Godefrido de Insula justic[] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walkelinum priorem de la Lande petentem et Ricardum Basset tenentem de una carucata terre cum pertinentiis in Weston[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus prior remisit et quietum clamavit predicto Ricardo et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et successoribus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Ricardus dedit et concessit deo et ecclesie sancti Johannis baptiste de la Lande in puram et perpetuam elemosinam duas virgatas terre cum pertinentiis in Weston[] de eadem terra scilicet unam bovatam terre quam Galfridus palmerus tenuit et unam bovatam quam Hugo parmentarius tenuit et unam bovatam quam Willelmus filius Roberti tenuit et Unam bovatam quam Petrus palmerus tenuit Et preter hoc idem Ricardus concessit predicto priori et successoribus suis ut habeant annuatim tres vaccas in pastura sua propria in Weston[] inperpetuum Et hec concordia facta fuit concessu et voluntate Willelmi Franceis positi loco Sibille Maudut que prius tenuit predictas duas virgatas terre in dotem et eo presente

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Westm[] die martis proxima post octabas Pasche anno regni regis Johannis secundodate coram G filio Petriname Ricardo de Hername[] Simone de Pateshillname[] Johanne de Gestlingname[] Eustacio de Faucunbergename Henrico de Wichentonname[] Godefrido de Insula justicname[] et aliis baronibus domini regis tunc ibi presentibus inter Walkelinum priorem de la Landename petentem et Ricardum Bassetname tenentem de una carucata terre cum pertinentiis in Weston[] unde placitum fuit inter eos in prefata curia scilicet quod predictus priorname remisit et quietum clamavit predicto Ricardoname et heredibus suis totum jus et clamium quod habuit in predicta terra de se et successoribus suis inperpetuum Et pro hac quieta clamantia et fine et concordia predictus Ricardusname dedit et concessit deo et ecclesie sancti Johannis baptiste de la Lande in puram et perpetuam elemosinam duas virgatas terre cum pertinentiis in Weston[] de eadem terra scilicet unam bovatam terre quam Galfridusname palmerus tenuit et unam bovatam quam Hugoname parmentarius tenuit et unam bovatam quam Willelmus filius Robertiname tenuit et Unam bovatam quam Petrusname palmerus tenuit Et preter hoc idem Ricardusname concessit predicto prioriname et successoribus suis ut habeant annuatim tres vaccas in pastura sua propria in Weston[] inperpetuum Et hec concordia facta fuit concessu et voluntate Willelmi Franceisname positi loco Sibille Maudut que prius tenuit predictas duas virgatas terre in dotem et eo presente