Charter Document - 00740034
Charter Number: | 00740034 |
---|---|
Cartulary Title: | Basset Charters c.1120 to 1250 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Final Concord |
Date: | 1176 |
Date type: | Internal, Event, Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Hec est finalis concordia facta apud Legr[]am proxima die jovis post proximum festum apostolorum Petri et Pauli postquam Hugutio legatus Rome primo venit in Angliam coram Hugone de Gundevile et Willelmo filio Radulfi et Willelmo Basset justic[] domini regis [] baronibus qui ibi tunc aderant inter Galfridum Ridel et Bertramum de Verdun de terra de Madeleye unde placitum fuit inter eos in curia domini regis videlicet quod Galfridus Ridel dedit Bertrammo de Verdun feodum j militis in Leycest[]syre silicet servitium viij carucatarum terre quas Robertus Devel tenet in Suineford et in Walecote et servitium ij carucatarum terre quas Walterus de Folevile tenet in Parva Essebi et servitium j carucate terre quam Peverel tenet in Flekeneye et servitium j carucate terre quam Hardemus tenet in eadem Flekeneye et has xij carucatas terre dedit ei et concessit in feodo et hereditate per servitium unius militis Et in Staffordesyre dedit predictus Galfridus prenominato Bertramo xij bovatas terre quas habebat in Crokistene de feodo de Madelye et servitium de Foxwiss[] et de Hanekote per v solidos inde annuatim reddendos Galfrido pro omnibus que ad illum pertinent Has vero terras in Leycest[]syre et in Staffordsyre dedit Galfridus Ridel et concessit Bertramo et heredibus suis tenend de illo et de heredibus suis in feodo et hereditate libere et quiete per prenominatum servitium pro omnibus que ad illum pertinent Et pro ista donatione et concessione Bertrammus de Werdun totam calumpniam quam habuit versus Galfridum in Madeleye quietam clamavit de illo et de heredibus suis Galfrido Ridel et heredibus suis
Markups
Names Markup:
Hec est finalis concordia facta apud Legr[]am proxima die jovis post proximum festum apostolorum Petri et Pauli postquam Hugutio legatus Rome primo venit in Angliam coram Hugone de Gundevile et Willelmo filio Radulfi et Willelmo Basset justic[] domini regis [] baronibus qui ibi tunc aderant inter Galfridum Ridel et Bertramum de Verdun de terra de Madeleye unde placitum fuit inter eos in curia domini regis videlicet quod Galfridus Ridel dedit Bertrammo de Verdun feodum j militis in Leycest[]syre silicet servitium viijnumeral carucatarum terre quas Robertus Devel tenet in Suineford et in Walecote et servitium ijnumeral carucatarum terre quas Walterus de Folevile tenet in Parva Essebi et servitium jnumeral carucate terre quam Peverel tenet in Flekeneye et servitium j carucate terre quam Hardemus tenet in eadem Flekeneye et has xij carucatas terre dedit ei et concessit in feodo et hereditate per servitium unius militis Et in Staffordesyre dedit predictus Galfridus prenominato Bertramo xij bovatas terre quas habebat in Crokistene de feodo de Madelye et servitium de Foxwiss[] et de Hanekote per v solidos inde annuatim reddendos Galfrido pro omnibus que ad illum pertinent Has vero terras in Leycest[]syre et in Staffordsyre dedit Galfridus Ridel et concessit Bertramo et heredibus suis tenend de illo et de heredibus suis in feodo et hereditate libere et quiete per prenominatum servitium pro omnibus que ad illum pertinent Et pro ista donatione et concessione Bertrammus de Werdun totam calumpniam quam habuit versus Galfridum in Madeleye quietam clamavit de illo et de heredibus suis Galfrido Ridel et heredibus suis