Charter Document - 00740017
Charter Number: | 00740017 |
---|---|
Cartulary Title: | Basset Charters c.1120 to 1250 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, Feast, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ita convenit inter Radulfum Basset de Weledon ex una parte et Willelmum de Meysham ex altera apud Lithefeud die martis proxima ante festum sancte Margarete anno regni regis Henrici filii Johannis regis vicesimo de quodam stagno quod idem Willelmus firmavit in feodo dicti Radulfi juxta pratum de Madel quod vocatur Wluerunmedwe scilicet quod dictus Radulfus concessit et quietum clamavit et hac presenti carta sua confirmavit dicto Willelmo et heredibus suis dictum stagnum cum asiamentis suis pro servitio et homagio suo tenenda et habenda de se et heredibus suis sibi et heredibus suis libere et quiete bene et in pace reddendo inde annuatim dicto Radulfo et heredibus suis tres solidos argenti pro omni servitio ad duos terminos anni scilicet ad festum sancte Marie in Martio octodecim denarios et ad festum sancti Michaelis xviij denarios salvo tamen quod dictus Radulfus et heredes sui aliquod dampnum de pratis suis non habeant per predictum stagnum Et si dampnum incurrant dictus Willelmus et heredes sui [incurrab] restaurabunt illud dampnum per estimationem legalium virorum Et si dictus Willelmus vel heredes sui in solutione firme infra octabas post terminos nominatos deficiant pacabant dicto Radulfo vel heredibus suis apud Madeleye pro tali defectu tres solidos argenti pro quolibet termino nomine pene Et dictus Radulfus et heredes sui piscabunt cum recti bus quocumque modo voluerint subter stagnum predictum et supra quantum terre sue extendunt se adinvicem Et firmabunt gortam si velint sub stagno dicti Willelmi ita tamen quod aqua molendini per gortam illam non sit diminuta set cum aqua transierit stagnum dicti Willelmi ad usus dicti Radulfi concurrat Si vero ita contingat quod dictus Willelmus vel heredes sui velint molendinum de loco suo amovere vel omnino intromittere totum stagnum predictum amovebant vel intromittant et unam marcam argenti eidem Radulfo vel heredibus suis pacabant et cum hec sufficienter fecerint dictus Radulfus vel heredes sui reddent dicto Willelmo cartam suam et alteram ab eodem recipient Nec decetero firmam nec homagium nec servitium de dicto Willelmo vel heredibus suis exigent Pro hac autem concessione et quieta clamatione et carte huius confirmatione dedit dictus Willelmus dicto Radulfo x marcas argenti premanibus In huius rei testimonio Willelmus de Meysham presenti scripto in modum cyrograffati confecto sigillum suum apposuit Hiis testibus abbate de Rouecestre Roberto de Leya Henrico de Denston Rogero de Verna Ricardo de Hotot Galfrido de Legeshal Ricardo de Tene Willelmo Winter Henrico de Bradehevid Radulfo de Watervile Henrico Lenotte Henrico filio eius et aliis
Markups
Names Markup:
Sciant presentes et futuri quod ita convenit inter Radulfum Basset de Weledonname ex una parte et Willelmum de Meyshamname ex altera apud Lithefeud die martis proxima ante festum sancte Margarete anno regni regis Henrici filii Johannis regis vicesimo de quodam stagno quod idem Willelmusname firmavit in feodo dicti Radulfiname juxta pratum de Madel quod vocatur Wluerunmedwe scilicet quod dictus Radulfusname concessit et quietum clamavit et hac presenti carta sua confirmavit dicto Willelmoname et heredibus suis dictum stagnum cum asiamentis suis pro servitio et homagio suo tenenda et habenda de se et heredibus suis sibi et heredibus suis libere et quiete bene et in pace reddendo inde annuatim dicto Radulfoname et heredibus suis tres solidos argenti pro omni servitio ad duos terminos anni scilicet ad festum sancte Marie in Martio octodecim denarios et ad festum sancti Michaelis xviij denariosnumeral salvo tamen quod dictus Radulfusname et heredes sui aliquod dampnum de pratis suis non habeant per predictum stagnum Et si dampnum incurrant dictus Willelmusname et heredes sui [incurrab] restaurabunt illud dampnum per estimationem legalium virorum Et si dictus Willelmusname vel heredes sui in solutione firme infra octabas post terminos nominatos deficiant pacabant dicto Radulfoname vel heredibus suis apud Madeleye pro tali defectu tres solidos argenti pro quolibet termino nomine pene Et dictus Radulfusname et heredes sui piscabunt cum recti bus quocumque modo voluerint subter stagnum predictum et supra quantum terre sue extendunt se adinvicem Et firmabunt gortam si velint sub stagno dicti Willelminame ita tamen quod aqua molendini per gortam illam non sit diminuta set cum aqua transierit stagnum dicti Willelminame ad usus dicti Radulfiname concurrat Si vero ita contingat quod dictus Willelmusname vel heredes sui velint molendinum de loco suo amovere vel omnino intromittere totum stagnum predictum amovebant vel intromittant et unam marcam argenti eidem Radulfoname vel heredibus suis pacabant et cum hec sufficienter fecerint dictus Radulfusname vel heredes sui reddent dicto Willelmoname cartam suam et alteram ab eodem recipient Nec decetero firmam nec homagium nec servitium de dicto Willelmoname vel heredibus suis exigent Pro hac autem concessione et quieta clamatione et carte huius confirmatione dedit dictus Willelmusname dicto Radulfoname x marcasnumeral argenti premanibus In huius rei testimonio Willelmus de Meyshamname presenti scripto in modum cyrograffati confecto sigillum suum apposuit Hiis testibus abbate de Rouecestrename Roberto de Leyaname Henrico de Denstonname Rogero de Vernaname Ricardo de Hototname Galfrido de Legeshalname Ricardo de Tenename Willelmo Wintername Henrico de Bradehevidname Radulfo de Watervilename Henrico Lenottename Henrico filioname eius et aliis