Charter Document - 00730049

Charter Document - 00730049


Charter Number: 00730049
Cartulary Title: The Medieval Lindsey Marsh, Select Documents
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1240
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est concordia facta inter Hawisam de Quyncy comitissam Linc[] et Philippum de Kyma apud Linc[] a die Pasce in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxiiij de contencione inter eos mota super quadam obstructione cuiusdam aque facta per predictum Philippum in Torp ad nocumentum portus predicte Hawis[] in Weynfled videlicet quod quia tunc liquidum fuit quod terra utriusque partis illius cursus aque versus portum de Weynfled est predicti Philippi dominium illius fossati ubi aqua illa currit remanet predicto Philippo et heredibus suis in hunc modum videlicet quod cursus illius aque versus portum de Weynfled debet esse apertus et sine obstructione alicuius rei quolibet anno a festo sancti Michaelis usque ad Pasca proximum sequens Et a die Pasce per tres septimanas proximas subsequentes predictus Philippus et heredes sui quolibet anno bene possunt et debent per istam convencionem obstruere cursum illius aque ad fossata manerii sui de Croft refrischeranda et ad averia sua adaquanda Et statim elapsis illis tribus septimanis predictus Philippus et heredes sui penitus amovebunt obstructionem illius aque Ita quod per alias tres septimanas proximas subsequentes predicta Hawis[] et heredes sui possint habere cursum illius aque penitus apertum usque ad portum suum de Weynfled Et ita singulis annis inter Pasch[] et festum sancti Michaelis proximum sequens per tres septimanas cursus dicte aque sit obstructus et per alias tres septimanas proximas subsequentes sit apertus Et statim post festum sancti Michaelis predictus Philippus et heredes sui singulis annis aperient predictum cursum aque et remanebit dictus cursus aque apertus singulis annis usque ad Pasca proximum sequens sicud prescriptum est Ista convencio inrotulata fuit in rotulis Roberti de Lexsinton Jollani de Nevill Roberti de la Haye et Warneri Engayne justiciariorum domini regis tunc itinerancium apud Linc[] In huius rei testimonium huic scripto in modum cyrograffi confecto predicti Hawis[] et Philippus alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Normanno de Arety Willelmo de Welle Wydone Wak Willelmo de Beningworthe Johanne Gubaud Johanne de Criteleston Waltero Bec Henrico Camerario Thoma de Turribus Willelmo de Bilesby Ketelbemo de Keles Henrico de Tointon et aliis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est concordia facta inter Hawisam de Quyncy comitissam Lincname[] et Philippum de Kymaname apud Linc[] a die Pasce in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Johannis xxiiijdate de contencione inter eos mota super quadam obstructione cuiusdam aque facta per predictum Philippum in Torpname ad nocumentum portus predicte Hawis[] in Weynfledname videlicet quod quia tunc liquidum fuit quod terra utriusque partis illius cursus aque versus portum de Weynfled est predicti Philippiname dominium illius fossati ubi aqua illa currit remanet predicto Philipponame et heredibus suis in hunc modum videlicet quod cursus illius aque versus portum de Weynfled debet esse apertus et sine obstructione alicuius rei quolibet anno a festo sancti Michaelis usque ad Pasca proximum sequens Et a die Pasce per tres septimanas proximas subsequentes predictus Philippusname et heredes sui quolibet anno bene possunt et debent per istam convencionem obstruere cursum illius aque ad fossata manerii sui de Croft refrischeranda et ad averia sua adaquanda Et statim elapsis illis tribus septimanis predictus Philippusname et heredes sui penitus amovebunt obstructionem illius aque Ita quod per alias tres septimanas proximas subsequentes predicta Hawisname[] et heredes sui possint habere cursum illius aque penitus apertum usque ad portum suum de Weynfled Et ita singulis annis inter Pasch[] et festum sancti Michaelis proximum sequens per tres septimanas cursus dicte aque sit obstructus et per alias tres septimanas proximas subsequentes sit apertus Et statim post festum sancti Michaelis predictus Philippusname et heredes sui singulis annis aperient predictum cursum aque et remanebit dictus cursus aque apertus singulis annis usque ad Pasca proximum sequens sicud prescriptum est Ista convencio inrotulata fuit in rotulis Roberti de Lexsintonname Jollani de Nevillname Roberti de la Hayename et Warneri Engayne justiciariorumname domini regis tunc itinerancium apud Linc[] In huius rei testimonium huic scripto in modum cyrograffi confecto predicti Hawisname[] et Philippusname alternatim sigilla sua apposuerunt Hiis testibus Normanno de Aretyname Willelmo de Wellename Wydone Wakname Willelmo de Beningworthename Johanne Gubaudname Johanne de Critelestonname Waltero Becname Henrico Camerarioname Thoma de Turribusname Willelmo de Bilesbyname Ketelbemo de Kelesname Henrico de Tointonname et aliis