Charter Document - 00720346

Charter Document - 00720346


Charter Number: 00720346
Cartulary Title: The Lanercost Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1133 - 1157
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Gilemor filius Gilandri qui erat dominus de Treuerman et de Torcrossoc fecit primum unam capellam de virgis apud Treuerman et procuravit divina in ei celebrari et domino Adelwano episcopo concedente Enoc tunc persona de Walton pro quadam parte terre que nunc appellatur Kirkeland unde sacerdos et clericus suus possent sustentari ad ministrandum et serviendum in predicta capella Et Gilemor dominus de Treuerman admisit ad illam capellam serviendum Gilemor capellanum consanguineum suum qui primum hospitabatur in terra predicta et ipsam herbergare fecit multo tempore ante adventum domini Huberti de Wallibus in Cumberland Et Daniel sacerdos successor Gillemor ministravit dicte capelle et habuit predictam terram cum omni pastura de Treuerman adhuc tempore Enoc persone Post Daniel fuit Astinus sacerdos et ministravit ibi tempore Thome persone de Walton post fundationem de Lanrecost In diebus vero illorum omnes homines de Treuerman ibi habuerunt plenaria divina servicia sua preter baptismum et sepulturam usque dictus Thomas reddidit se Et postquam dictus T[homas] reddidit se canonicus apud Lanrecost dominus Robertus de Wallibus contulit ecclesiam illam de Walton cum capella de Treuerman domui de Lanrecost quam fundavit Prior et conventus fecerunt servire illam capellam quandoque per canonicos suos et quandoque per seculares et amnes homines de Treuerman perceperunt omnia sacramenta sua ecclesiastica apud Lanrecost oblationes et decimas omnimodas ibi reddentes et omnia alia facientes que contingunt parochianis facere ecclesie sue matrici