Charter Document - 00720334
| Charter Number: | 00720334 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Lanercost Cartulary |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Mandate |
| Date: | 1311 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
| Resource Link(s): |
Borthwick Institute - Register 7 (f343r) |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes littere pervenerint Willelmus permissione [] salutem in omnium Salvatore Ea noscitur esse consideracio Deo grata per quam ecclesiarum prelati quibus onus imminet sollicitudinis pastoralis commissis sibi gregibus dominicis hiis presertim quibus continue presto esse non poterunt tales sub se personas deputent ad animarum curam salubriter exercendam que ex potestate clavium subditos rite valeant absolvere ipsisque sacramenta ecclesiastica ministrare Sane dudum ex officii nostri debito in dioecesi Dunelm sede episcopali Dunelm per mortem bone memorie domini Antonii quondam Dunolm episcopi tunc vacante visitacionis nostre officium exercentes comperimus quod idem dominus Dunolm episcopus ecclesiam parochialem de Mideford ejusdem Dunelm dioecesis religiosis viris priori et conventui de Lanercost Karliolensis dioecesis interveniente consensu sui capituli Dunolm appropriavit et ipsis eorumque monasterio concessit in usus proprios perpetuo possidendam ordinacionem vicarie perpetue in dicta ecclesia de Mideford de fructibus et proventibus ejusdem ecclesie faciendam et collacionem ejusdem sibi et suis successoribus specialiter reservando prout per litteras autenticas super hoc confectas nobis constitit evidenter quam quidem ecclesiam dicti religiosi eisdem ut premittitur appropriatam per nonnulla tempora tenuerunt in qua non dum extitit perpetuus vicarius institutus nec quivis alius ad curam in parochia dicte ecclesie gerendam per loci ordinarium deputatus sicque dicta ecclesia absque animarum parochianorum ejusdem periculo debito regimine hactenus extitit desolata Cupientes itaque tam periculo [quam] defectui congruum remedium adhibere felicis recordacionis domini Ottoboni quondam legati in Anglia vestigiis inherentes qui super ecclesiis religiosis domibus in usus proprios concessis pie ac provide inter cetera noscitur statuisse ut in eisdem per loci ordinarios perpetui instituantur vicarii ordinata eis de ipsarum ecclesiarum proventibus sufficienti et congrua porcione ex qua honeste sustentari valeant et incumbencia sibi onera supportari perpetuam vicariam in dicta ecclesia de Mitteford vocatis prius ad hoc legitime religiosis predictis invocato Christi nomine in forma que sequitur duximus ordinandam In primis siquidem ordinamus quod porcio dicte perpetue vicarie consistat in xxv marcis annuis bonorum legalium usualium sterlingorum per prefatos priorem et conventum vicario qui pro tempore fuerit in dicta ecclesia de Mitteford annis singulis in subscriptis terminis persolvendis videlicet ut in festo sancti Michaelis duodecim marce cum dimidia et in festo Paschatis xij marce cum dimidia ipsi vicario annis singulis ut premittitur integraliter et absque qualibet diminucione solvantur Quod si memorati prior et conventus in solucionibus supradictis quocumque termino in toto vel in parte cessaverint omnes fructus redditus et proventus ad predictam ecclesiam quomodo libet pertinentes ipso facto manere volumus et decernimus sequestratos ac ex eis per episcopum Dunolm qui pro tempore fuerit ipsiusque officiales et ministros totam pecuniam in cujus solucione cessatum fuerit una cum dampnis interesse et expensis redigi et absque cujuslibet more dispendio levari ac vicario supradicto prout fuerit subtracta persolvi Et nihilominus in priorem suppriorem celerarium et sacristam prefati monasterii de Lanercost si in aliqua predictarum solucione defecerint canonica monicione premissa in hiis scriptis majoris excommunicacionis sentenciam promulgamus Ordinamus insuper quod vicarius qui pro tempore fuerit mansum illum in villa de Mitteford prope dictam ecclesiam in solo ejusdem ex parte orientali constructum habeat ad inhabitandum quem mansum integraliter cum xij acris terre arrabilis in campis de Aldeworth et toto prato in campo de Harestan infra parochiam dicte ecclesie ad eandem ecclesiam pertinentibus eidem vicarie et vicariis qui pro tempore fuerint tenore presencium assignamus et perpetuo deputamus De oneribus insuper ecclesie predicte incumbentibus sic duximus ordinandum quod dicti prior et conventus cancellum dicte ecclesie quociens opus fuerit reficere ac eciam si necessitas immineat de novo construere librosque et ornamenta ecclesie quatenus de consuetudine patrie ad rectores vicinarum ecclesiarum pertinet invenire suis sumptibus et expensis ac solitam procuracionem archidiacono loci debitam annis singulis solvere teneantur Alia autem onera ordinaria vicarius qui pro tempore fuerit supportabit Extraordinaria vero quandocumque et quocienscumque emerserint inter prefatos religiosos et vicarium pro rata porcionis cujuslibet dividantur Hanc autem ordinacionem nostram in omnibus et singulis suis articulis futuris perpetuo temporibus ratam firmam et illibatam volumus et decernimus permanere Collacione vicarie predicte ac eciam omni jure et jurisdiccione episcopali tam in ipsam ecclesiam quam quoslibet ejus ministros ac parochianos sede ipsa Dunolm vacante nobis et nostris successoribus sede vero plena ejusdem loci dioecesano qui pro tempore fuerit reservatis In quorum omnium testimonium huic ordinacioni nostre sigillum nostrum duximus apponendum Datum apud Derlington viii Idus Maii anno gracie millesimo tres centesimo undecimo et pontificatus nostri sexto
