Charter Document - 00720258
Charter Number: | 00720258 |
---|---|
Cartulary Title: | The Lanercost Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1250 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno de incarnatione Domini mcc quinquagesimo facta est hec conventio inter priorem et conventum de Lanrecost[] ex una parte et Walterum de Griseleye ex altera Scilicet quod idem prior et conventus concesserunt dicto Waltero in tota vita sua quandam terram in territorio de Cumquenkat que vocatur Brakanhyrst[] sicut fosso et sepe includitur in excambio illius terre que vocatur Heyening[] quam quidem terram idem w[alterus] a dictis priore et conventu in tota vita sua prius acceperat Si autem ita contigerit quod idem w[alterus] aliquid de prefata terra de Brakanhyrst[] per placitum alicuius amiserit predicti prior et conventus eidem tantam terram in aliquo alio competenti loco restaurabunt Predicti vero prior et conventus concesserunt dicto w[altero] ut habeat quandam clausturam infra tenementum suum de Garthys pro libero servicio suo ita scilicet quod dum dictus w[alterus] vixerit per predictos priorem et conventum de eadem claustura non perturbatur Dictus vero w[alterus] talem sepem circa dictam clausturam faciet ne averia dictorum prioris et conventus vel eorum tenentium pro defectu sepis non[] perturbentur Concesserunt etiam idem prior et conventus dicto w[altero] communam ad propria averia sua ultra Cnoueran usque ad sicam que oritur subtus Galubery et descendit in Camboc reddendo annuatim pro utrisque claustura scilicet et pastura domui de Lanrecost[] unam libram cimini ad Nundinas Karlioli Et si ita contigerit quod dictus w[alterus] terram suam de Garthis alicui ad firmam dimiserit qui capitale domicilium de se tenuerit eandem libertatem quam dicto w[altero] concesserunt eidem concedunt Post discessum vero dicti w[alteri] dicta terra de Brakanhyrst et dicta pastura ultra Cnoueran prefatis priori et conventui sine aliqua perturbatione vel vendicatione heredum vel assignatorum suorum bene et in pace remanebunt Ita similiter claustura post discessum dicti w[alteri] sine aliquo impedimento successorum illius omnino removeatur et ultra non relevetur nisi per predictos priorem et conventum Preterea dictus w[alterus] concessit se dictam clausturam non levasse nec tenere potuisse per aliquod jus vel per aliquam libertatem sui vel antecessorum suorum dictam terram tenentium nisi per licenciam dictorum prioris et conventus et pro servicio suo et pro firma prescripta annuatim eisdem persolvenda Promisit etiam dictus w[alterus] predictis priori et conventui se nunquam moturum querelam super aliquibus essartis sive sepibus levatis vel stagno molendini in territorio de Cumquenkat firmato a principio mundi usque ad principium huius conventionis In cuius rei testimonium tam predicti prior et conventus quam dictus w[alterus] presenti scripto in modum cyrographi confecto sigilla sua alternatim apposuerunt
Markups
Names Markup:
Anno de incarnatione Domini mcc quinquagesimodate facta est hec conventio inter priorem et conventum de Lanrecost[] ex una parte et Walterum de Griseleye ex altera Scilicet quod idem prior et conventus concesserunt dicto Waltero in tota vita sua quandam terram in territorio de Cumquenkat que vocatur Brakanhyrst[] sicut fosso et sepe includitur in excambio illius terre que vocatur Heyening[] quam quidem terram idem w[alterus] a dictis priore et conventu in tota vita sua prius acceperat Si autem ita contigerit quod idem w[alterus] aliquid de prefata terra de Brakanhyrst[] per placitum alicuius amiserit predicti prior et conventus eidem tantam terram in aliquo alio competenti loco restaurabunt Predicti vero prior et conventus concesserunt dicto w[altero] ut habeat quandam clausturam infra tenementum suum de Garthys pro libero servicio suo ita scilicet quod dum dictus w[alterus] vixerit per predictos priorem et conventum de eadem claustura non perturbatur Dictus vero w[alterus] talem sepem circa dictam clausturam faciet ne averia dictorum prioris et conventus vel eorum tenentium pro defectu sepis non[] perturbentur Concesserunt etiam idem prior et conventus dicto w[altero] communam ad propria averia sua ultra Cnoueran usque ad sicam que oritur subtus Galubery et descendit in Camboc reddendo annuatim pro utrisque claustura scilicet et pastura domui de Lanrecost[] unam libram cimini ad Nundinas Karlioli Et si ita contigerit quod dictus w[alterus] terram suam de Garthis alicui ad firmam dimiserit qui capitale domicilium de se tenuerit eandem libertatem quam dicto w[altero] concesserunt eidem concedunt Post discessum vero dicti w[alteri] dicta terra de Brakanhyrst et dicta pastura ultra Cnoueran prefatis priori et conventui sine aliqua perturbatione vel vendicatione heredum vel assignatorum suorum bene et in pace remanebunt Ita similiter claustura post discessum dicti w[alteri] sine aliquo impedimento successorum illius omnino removeatur et ultra non relevetur nisi per predictos priorem et conventum Preterea dictus w[alterus] concessit se dictam clausturam non levasse nec tenere potuisse per aliquod jus vel per aliquam libertatem sui vel antecessorum suorum dictam terram tenentium nisi per licenciam dictorum prioris et conventus et pro servicio suo et pro firma prescripta annuatim eisdem persolvenda Promisit etiam dictus w[alterus] predictis priori et conventui se nunquam moturum querelam super aliquibus essartis sive sepibus levatis vel stagno molendini in territorio de Cumquenkat firmato a principio mundi usque ad principium huius conventionis In cuius rei testimonium tam predicti prior et conventus quam dictus w[alterus] presenti scripto in modum cyrographi confecto sigilla sua alternatim apposuerunt