Charter Document - 00720221
Charter Number: | 00720221 |
---|---|
Cartulary Title: | The Lanercost Cartulary |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, Episcopal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam hoc presens scriptum pervenerit W[alterus] Dei gracia Karl[] episcopus salutem eternam in Domino Noverit universitas vestra nos assensu capituli nostri dedisse concessisse et presenti carta confirmasse priori et monachis de Wederhal et priori et canonicis de Lanrecost quinque marcas annuas de ecclesia de Denton inperpetuum percipiendas per manum vicarii qui pro tempore fuerit medietatem ad pascha et medietatem ad festum sancti Michaelis quas dicti monachi et canonici equali portione divident inter se Quilibet autem vicarius successive instituendus statim post institutionem juramento prestito dictis monachis et canonicis faciet securitatem de predictis v marcis fideliter persolvendis ad dictos terminos ita tamen quod vacante vicaria de predicto redditu nichil eis depereat Et ut hoc scriptum nostre concessionis et confirmationis perpetue firmitatis robur optineat sigillum nostrum eidem apposuimus Datum apud Burgum sub Mora mense Octobris pontificatus nostri anno quintodecimo
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam hoc presens scriptum pervenerit W[alterus] Dei gracia Karl[] episcopus salutem eternam in Domino Noverit universitas vestra nos assensu capituli nostri dedisse concessisse et presenti carta confirmasse priori et monachis de Wederhal et priori et canonicis de Lanrecost quinque marcas annuas de ecclesia de Denton inperpetuum percipiendas per manum vicarii qui pro tempore fuerit medietatem ad pascha et medietatem ad festum sancti Michaelis quas dicti monachi et canonici equali portione divident inter se Quilibet autem vicarius successive instituendus statim post institutionem juramento prestito dictis monachis et canonicis faciet securitatem de predictis v marcis fideliter persolvendis ad dictos terminos ita tamen quod vacante vicaria de predicto redditu nichil eis depereat Et ut hoc scriptum nostre concessionis et confirmationis perpetue firmitatis robur optineat sigillum nostrum eidem apposuimus Datum apud Burgum sub Mora mense Octobris pontificatus nostri anno quintodecimodate