Charter Document - 00712493

Charter Document - 00712493


Charter Number: 00712493
Cartulary Title: The Cartulary of Haughmond Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1185
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wodest[] anno xxxi regni Regis Henrici secundi proxima die martis post diem Cinerum coram Rann[] de Glanvill[] Hubert Walter Jacol[] Cicester[] archidiacono Magistro Rob[] de Suglesham Gileber[] Pipard Hugone de Morwy senescallo Willelmo Vavassore Rann[] de Vedd Ernisio de Nevill et aliis baronibus justiciariis domini Regis qui tunc ibi aderant Inter abbatem et conventum de Hagemon et Rogerum Sprenghose de terra et bosco inter Legam et Langenore unde placitum erat inter eos in curia domini Regis scilicet quod Rogerus terram prenominatam et boscum tenebit de prefato abbate et conventu pro vi solidis per annum inde reddendis ad festum sancti Michaelis pro omni servicio quamdiu vixerit Et post decessum ipsius Rogeri tenebunt heredes sui in feudo et hereditate omnia prenominata de prefato abbate et conventu et quieti erunt de predicto servicio vi solidorum Et prefatus abbas et conventus habebunt inperpetuum totum molendinum de Langenare cum omnibus pertinentiis suis integre et plenarie sicut idem Rogerus melius et plenius habuit cum corpore ipsius Rogeri et totam tertiam partem vivi catalli sui Nemus ac predictam ita erat in communi que utraque pars in bosco illo sibi necessaria tamen propriis usibus capiet Et totum exitum et pasuagium inter eos equaliter divident Hec itaque est divisa terre et bosci unde placitum fuit inter eos scilicet a Bottestret usque stagnum molendini de Langenare et a Fulefen usque ad Ravenesac et sic ad Noteleg et sic per le sichet usque ad divisas de Smedecot et ad altum Ruding[]

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Hec est finalis concordia facta in curia domini regis apud Wodest[] anno xxxi regni Regis Henrici secundi proxima die martis post diem Cinerumdate coram Rann[] de Glanvillname[] Hubert Walter Jacol[] Cicester[] archidiacononame Magistro Rob[] de Sugleshamname Gileber[] Pipardname Hugone de Morwyname senescallo Willelmo Vavassorename Rann[] de Veddname Ernisio de Nevillname et aliis baronibus justiciariis domini Regis qui tunc ibi aderant Inter abbatemname et conventum de Hagemonname et Rogerum Sprenghosename de terra et bosco inter Legam et Langenore unde placitum erat inter eos in curia domini Regis scilicet quod Rogerusname terram prenominatam et boscum tenebit de prefato abbatename et conventuname pro vinumeral solidis per annum inde reddendis ad festum sancti Michaelis pro omni servicio quamdiu vixerit Et post decessum ipsius Rogeriname tenebunt heredes sui in feudo et hereditate omnia prenominata de prefato abbatename et conventuname et quieti erunt de predicto servicio vinumeral solidorum Et prefatus abbasname et conventusname habebunt inperpetuum totum molendinum de Langenare cum omnibus pertinentiis suis integre et plenarie sicut idem Rogerusname melius et plenius habuit cum corpore ipsius Rogeriname et totam tertiam partem vivi catalli sui Nemus ac predictam ita erat in communi que utraque pars in bosco illo sibi necessaria tamen propriis usibus capiet Et totum exitum et pasuagium inter eos equaliter divident Hec itaque est divisa terre et bosci unde placitum fuit inter eos scilicet a Bottestret usque stagnum molendini de Langenare et a Fulefen usque ad Ravenesac et sic ad Noteleg et sic per le sichet usque ad divisas de Smedecot et ad altum Ruding[]