Charter Document - 00710688

Charter Document - 00710688


Charter Number: 00710688
Cartulary Title: The Cartulary of Haughmond Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1273
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Anno domini millesimo cclxxiii die Lune proxima ante festum Sancte Lucie virginis cum orta fuisset contentio inter fratrem Guidonem de Foresta Magistrum Milicie templi in Anglia ex parte una et dominum Alanum permissione divina abbatem de Haghmon[] ex altera super communa pasture boscorum suorum de Bottewode et quibusdam aliis articulis tunc motis dicta contencio sub hac forma quievit videlicet quod memoratus abbas de communi consilio et assensu conventus sui pro se et successoribus suis concessit dicto Magistro et fratribus apud Lidley commorantibus et eorum successoribus imperpetuum communam pasturam in predicto bosco suo de Bottewode ad porcos et averia sua et hominum suorum de Lidleg[] quiete et pacifice sicut temporibus preteritis habere consueverunt excepto dumtaxat quod tempore pessone neutrius averia partis in bosco alterius intrabunt a festo Sancti Martini Preterea concessit dictus abbas quod predicti Magister et fratres libere possint in rivulo suo de la Ree piscari salvo tamen quod si aliquod dampnum inferatur Abbati predicto in bladis pratis vel herbagiis suis occasione piscacionis predicte liceat eidem abbati et successoribus suis piscatores devadiare et vadia retinere donec de dampna per visum legalium virorum fuerit eidem plenarie satisfactum Et predictus Magister de consensu fratrum suorum pro se et successoribus suis concessit dicto abbati et successoribus suis hominibus suisque de Lega communam pasturam in bosco ipsius Magistri de Bottewode in forma predicta ita quod liceat predicto Magistro et fratribus releciam predicto abbati occasione dicte pasture aliquod aliud capere vel vendicare in herbagio tamen infra tempus memoratum sicut predictum est Set liceat eisdem et eorum successoribus se in boscis predictis approviare qualiter sibi melius viderint expedire sine alterius partis contradiccione Supradictus vero Magister pro se et successoribus suis consensu fratrum suorum remisit et imperpetuum quietum clamavit demandam quam fecit Abbati memorato bis per annum personaliter veniendi ad curiam suam de Longa Staunton[] pro tribus nokis terre in eadem villa ita tamen quod tenentes terram predictam veniant pro se et pro tenemento predicto ad dictam curiam sicut facere consueverunt Testibus Domino Rogero Sprengehose Johanne de Esthope Ricardo de Eton Willelmo Marscote Willelmo Champneis et aliis fratris videlicet Ricardo Lovel tunc preceptore de Lidl[] Johanne Large tunc fratre serviente Magistri fratre Galfrido de Becles

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Anno domini millesimo cclxxiiidate die Lune proxima ante festum Sancte Lucie virginis cum orta fuisset contentio inter fratrem Guidonem de Foresta Magistrum Milicie templi in Anglianame ex parte una et dominum Alanum permissione divina abbatem de Haghmonname[] ex altera super communa pasture boscorum suorum de Bottewode et quibusdam aliis articulis tunc motis dicta contencio sub hac forma quievit videlicet quod memoratus abbasname de communi consilio et assensu conventusname sui pro se et successoribus suis concessit dicto Magistroname et fratribus apud Lidley commorantibusname et eorum successoribus imperpetuum communam pasturam in predicto bosco suo de Bottewode ad porcos et averia sua et hominum suorum de Lidlegname[] quiete et pacifice sicut temporibus preteritis habere consueverunt excepto dumtaxat quod tempore pessone neutrius averia partis in bosco alterius intrabunt a festo Sancti Martini Preterea concessit dictus abbasname quod predicti Magistername et fratresname libere possint in rivulo suo de la Ree piscari salvo tamen quod si aliquod dampnum inferatur Abbatiname predicto in bladis pratis vel herbagiis suis occasione piscacionis predicte liceat eidem abbatiname et successoribus suis piscatores devadiare et vadia retinere donec de dampna per visum legalium virorum fuerit eidem plenarie satisfactum Et predictus Magistername de consensu fratrum suorum pro se et successoribus suis concessit dicto abbatiname et successoribus suis hominibus suisque de Lega communam pasturam in bosco ipsius Magistri de Bottewodename in forma predicta ita quod liceat predicto Magistroname et fratribusname releciam predicto abbatiname occasione dicte pasture aliquod aliud capere vel vendicare in herbagio tamen infra tempus memoratum sicut predictum est Set liceat eisdem et eorum successoribus se in boscis predictis approviare qualiter sibi melius viderint expedire sine alterius partis contradiccione Supradictus vero Magistername pro se et successoribus suis consensu fratrumname suorum remisit et imperpetuum quietum clamavit demandam quam fecit Abbatiname memorato bis per annum personaliter veniendi ad curiam suam de Longa Staunton[] pro tribus nokis terre in eadem villa ita tamen quod tenentes terram predictam veniant pro se et pro tenemento predicto ad dictam curiam sicut facere consueverunt Testibus Domino Rogero Sprengehosename Johanne de Esthopename Ricardo de Etonname Willelmo Marscotename Willelmo Champneisname et aliis fratris videlicet Ricardo Lovel tunc preceptore de Lidlname[] Johanne Large tunc fratre serviente Magistriname fratre Galfrido de Beclesname