Charter Document - 00710586
| Charter Number: | 00710586 |
|---|---|
| Cartulary Title: | The Cartulary of Haughmond Abbey |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1256 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus ad quorum noticiam presentes littere pervenerint Jacob[] de Audithel[] salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra me concessisse et quietum clamasse pro me et heredibus meis Alexandro Abbati de Haghmon[] et eiusdem loci conventui et successoribus suis illam placeam terre in brueria de Hoppeley que iacet subtus Thestercoumbe extra vetus fossatum[] per viam que se extendit versus Mostone usque in viridem viam que se extendit versus Kentenesdene et sic per viridem viam illam usque ad quoddam vetus fossatum quod se extendit versus Thestercoumbe unde iidem abbas et conventus breve de nova disseisina coram justiciariis itinerantibus apud Salop[] scilicet magistro Simon de Wauton[] et sociis suis super me portaverunt Quam placeam terre coram pluribus liberis hominibus in eodem loco recognovi esse ius ipsorum abbatis et conventus pertinens ad Grangiam suam de Hoppelega Liceat insuper dictis abbati et conventui terram illam fossare et pro voluntate colere ita quod post fructus asportatos communa pasture mihi remaneat et hominibus et dictis abbati et conventui et hominibus suis sicut semper inter nos usa fuit Concessi in super et presenti scripto confirmavi predictis abbati et conventui quod habeant liberam molturam sine tolneto de proprio blade suo et proprie familie sue de Hopelega in molendino meo quod vocatur la Bechemill[] pro attachiamento stagni eiusdem molendini et refullo aque vivarii usque ad quandam quercum super semitas inter Hodenet et Kentenesdene et inter Hopelega et Marchimelega que iidem abbas et conventus mihi et heredibus meis concesserunt Hiis testibus domino Odone de Hodenet domino Henrico de Audeyel Galfrido de Thorpe Roberto de Espeley Johanne de Hauekistan Willelmo de Lake Henrico de Pechchiseye []
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus ad quorum noticiam presentes littere pervenerint Jacob[] de Audithelname[] salutem in domino sempiternam Noverit universitas vestra me concessisse et quietum clamasse pro me et heredibus meis Alexandro Abbati de Haghmonname[] et eiusdem loci conventuiname et successoribus suis illam placeam terre in brueria de Hoppeley que iacet subtus Thestercoumbe extra vetus fossatum[] per viam que se extendit versus Mostone usque in viridem viam que se extendit versus Kentenesdene et sic per viridem viam illam usque ad quoddam vetus fossatum quod se extendit versus Thestercoumbe unde iidem abbasname et conventusname breve de nova disseisina coram justiciariis itinerantibus apud Salop[] scilicet magistro Simon de Wautonname[] et sociisname suis super me portaverunt Quam placeam terre coram pluribus liberis hominibus in eodem loco recognovi esse ius ipsorum abbatisname et conventusname pertinens ad Grangiam suam de Hoppelega Liceat insuper dictis abbati et conventui terram illam fossare et pro voluntate colere ita quod post fructus asportatos communa pasture mihi remaneat et hominibus et dictis abbatiname et conventuiname et hominibusname suis sicut semper inter nos usa fuit Concessi in super et presenti scripto confirmavi predictis abbatiname et conventuiname quod habeant liberam molturam sine tolneto de proprio blade suo et proprie familie sue de Hopelega in molendino meo quod vocatur la Bechemill[] pro attachiamento stagni eiusdem molendini et refullo aque vivarii usque ad quandam quercum super semitas inter Hodenet et Kentenesdene et inter Hopelega et Marchimelega que iidem abbasname et conventusname mihi et heredibus meis concesserunt Hiis testibus domino Odone de Hodenetname domino Henrico de Audeyelname Galfrido de Thorpename Roberto de Espeleyname Johanne de Hauekistanname Willelmo de Lakename Henrico de Pechchiseyename []
