Charter Document - 00710577

Charter Document - 00710577


Charter Number: 00710577
Cartulary Title: The Cartulary of Haughmond Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Seisin
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Robertus de Bickedon constabularius Castri Holegote salutem Noverit universitas vestra me mandatum domini mei W Maudit in hec verba suscepisse litteris suis patentibus [] Huius igitur auctoritate mandati facta diligenti inquisicione per liberos homines dicti manerii et eciam consuetudinarios super pertinentiis molendini Castri Holegoti dicunt quod subscripta pertinent ad molendinum predictum scilicet tractus molarum per consuetudinarios dicti manerii et secta eorundem tempore quo molendinum potest molere cum mesuagio et crofto que Gilbertus tenuit et cum prato quod fuit Henrici Trenchenent sub lega et tribus acris in campo que vocantur acre molendinarii versus le lanne cum atachiamento stagni in Shadewelle siche et fonte et rivulo eiusdem Shadewalle quod stagnum se extendit a dicto Schedewelle scilicet per medium pratum domini et per medium pratum predicti Trenchenent et per pratum Roberti Sutton usque ad pratum Willelmi Bachan cum abisti amento aque in predicto prato dicti Willelmi Bachan et ad reparandum stagnum dicti rivuli cum necesse fuerit molendinarius capiet terram in dicto fossato quando voluerit et quantum voluerit Et ad seisinam dicti molendini faciendam abbati et conventui de Haghmon et eisdem confirmandam huic scripto coram multis signum meum apposui Dat apud Castrum Holgote anno gratie millesimo ccxlviii

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:





Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Robertus de Bickedon constabularius Castri Holegotename salutem Noverit universitas vestra me mandatum domini mei W Mauditname in hec verba suscepisse litteris suis patentibus []embed Huius igitur auctoritate mandati facta diligenti inquisicione per liberos homines dicti manerii et eciam consuetudinarios super pertinentiis molendini Castri Holegoti dicunt quod subscripta pertinent ad molendinum predictum scilicet tractus molarum per consuetudinarios dicti manerii et secta eorundem tempore quo molendinum potest molere cum mesuagio et crofto que Gilbertusname tenuit et cum prato quod fuit Henrici Trenchenentname sub lega et tribus acris in campo que vocantur acre molendinarii versus le lanne cum atachiamento stagni in Shadewelle siche et fonte et rivulo eiusdem Shadewalle quod stagnum se extendit a dicto Schedewelle scilicet per medium pratum domini et per medium pratum predicti Trenchenent et per pratum Roberti Suttonname usque ad pratum Willelmi Bachanname cum abisti amento aque in predicto prato dicti Willelmi Bachanname et ad reparandum stagnum dicti rivuli cum necesse fuerit molendinarius capiet terram in dicto fossato quando voluerit et quantum voluerit Et ad seisinam dicti molendini faciendam abbatiname et conventui de Haghmonname et eisdem confirmandam huic scripto coram multis signum meum apposui Dat apud Castrum Holgote anno gratie millesimo ccxlviiidate