Charter Document - 00710153

Charter Document - 00710153


Charter Number: 00710153
Cartulary Title: The Cartulary of Haughmond Abbey
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1203
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini Regis apud Salop[] in octabis Sancti Michaelis anno r r Johannis v coram Willelmo de Cantilupo Simone de Pateshill Henrico de Norht[] Ricardo de Seing Justiciariis et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus inter Johannem Kelpek petentem et Ricardum abbatem de Haghmon[] tenentem de servicio tenementi quod idem abbas tenuit de predicto Johanne in Beebruge et quod tenementum idem Abbas clamabat tenere de predicto Johanne in perpetuam elemosinam quietum ab omni servicio et unde idem Johannes exigebat ab ipso Abbate servicium quinte parte feodi unius militis et unde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Johannes recognovit totum predictum tenementum cum pertinentiis esse ius ipsius abbatis et ecclesie sancti Johannis de Haghmon Tenendum eisdem abbati et successoribus suis et ecclesie Sancti Johannis de Haghmon in puram et perpetuam et liberam elmosinam quietam ab omni servicio et exaccione Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus abbas dedit predicto Johanni duas marcas argenti

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini Regisname apud Salop[] in octabis Sancti Michaelis anno r r Johannis vdate coram Willelmo de Cantilupo Simone de Pateshill Henrico de Norhtname[] Ricardo de Seing Justiciariisname et aliis fidelibus domini Regis ibidem tunc presentibus inter Johannem Kelpekname petentem et Ricardum abbatem de Haghmonname[] tenentem de servicio tenementi quod idem abbasname tenuit de predicto Johanne in Beebrugename et quod tenementum idem Abbasname clamabat tenere de predicto Johannename in perpetuam elemosinam quietum ab omni servicio et unde idem Johannesname exigebat ab ipso Abbatename servicium quinte parte feodi unius militis et unde recognicio magne assise summonita fuit inter eos in prefata Curia scilicet quod predictus Johannesname recognovit totum predictum tenementum cum pertinentiis esse ius ipsius abbatisname et ecclesie sancti Johannis de Haghmon Tenendumname eisdem abbatiname et successoribus suis et ecclesie Sancti Johannis de Haghmonname in puram et perpetuam et liberam elmosinam quietam ab omni servicio et exaccione Et pro hac recognicione et fine et concordia predictus abbasname dedit predicto Johanni duas marcas argenti