Charter Document - 00691285
Charter Number: | 00691285 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Tutbury Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Promise |
Date: | 1261 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis vel audituris frater Hugo abbas de Parco de Stanleye et ejusdem loci conventus salutem eternam in domino Noverit universitas vestra quod cum quasdam possessiones in villa de Hulton[] adepti fuissemus que prioratui de Tuttebur[] in omnibus et per omnia nomine ecclesie sue de Merston[] in hiis que ad jura pertinent ecclesiastica respondebant nos quia per aliquod tempus decimam debitam racione curtilagiorum subtraxissemus eisdem injuste Ob quod idem prior et conventus ad judicium debitum provocaverunt coram archidiacono Derb[] loci ordinario Tandem communium amicorum interventu sopitum est negocium sub hac forma videlicet quod dicti prior et conventus divine caritatis intuitu in favorem religionis quiete clamaverunt nobis decimam duorum curtilagiorum que Hugo de Matkeley et Augu[] la Surker[] aliquando tenebant in eadem villa que nos ad proprios usus appropriavimus una cum principali mesuagio prius retento dum propriis sumptibus nostris aut manibus excolantur et in manibus propriis teneantur Nos quidem fideliter promisimus de solvendo integras decimas et omnes alias obvenciones qualescumque predicto prioratui in perpetuum de omnibus aliis possessionibus in eadem villa et territorio ejusdem adquisitis et postea adquirendis sicuti alii parochiam faciunt in eadem villa In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum commune apposuimus Dat[] apud Parcum de Stanleye die Lune proxima ante festum sancti Michaelis anno domini mcc sexagesimo primo
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis vel audituris frater Hugo abbas de Parco de Stanleyename et ejusdem loci conventusname salutem eternam in domino Noverit universitas vestra quod cum quasdam possessiones in villa de Hulton[] adepti fuissemus que prioratui de Tuttebur[] in omnibus et per omnia nomine ecclesie sue de Merston[] in hiis que ad jura pertinent ecclesiastica respondebant nos quia per aliquod tempus decimam debitam racione curtilagiorum subtraxissemus eisdem injuste Ob quod idem priorname et conventusname ad judicium debitum provocaverunt coram archidiacono Derbname[] loci ordinario Tandem communium amicorum interventu sopitum est negocium sub hac forma videlicet quod dicti priorname et conventusname divine caritatis intuitu in favorem religionis quiete clamaverunt nobis decimam duorum curtilagiorum que Hugo de Matkeleyname et Augu[] la Surkername[] aliquando tenebant in eadem villa que nos ad proprios usus appropriavimus una cum principali mesuagio prius retento dum propriis sumptibus nostris aut manibus excolantur et in manibus propriis teneantur Nos quidem fideliter promisimus de solvendo integras decimas et omnes alias obvenciones qualescumque predicto prioratui in perpetuum de omnibus aliis possessionibus in eadem villa et territorio ejusdem adquisitis et postea adquirendis sicuti alii parochiam faciunt in eadem villa In cujus rei testimonium presenti scripto sigillum nostrum commune apposuimus Dat[] apud Parcum de Stanleye die Lune proxima ante festum sancti Michaelis anno domini mcc sexagesimo primodate