Charter Document - 00690071
Charter Number: | 00690071 |
---|---|
Cartulary Title: | The Cartulary of Tutbury Priory |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1141 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Anno ab incarnacione domini mc quadragesimo primo ego Robertus junior comes de Notingham concedo et do huic ecclesie sancte Marie Tuttesbur[] omnem decimam denariorum de Novo Burgo quem pater meus accrescere fecit et de hoc quod ego accrevi aut accrescere faciam videlicet de redditibus domorum hujus ville et hoc facio pro salute anime mee et patris et matris mee et maxime pro solucione marce argenti quam Robertus filius Wakelini de Roburna huic ecclesie solvebat singulis annis de Heginton[] post mortem Hauwisie matris mee Sciant igitur presentes et posteri quod ego et prior et omnes monachi hoc pacto predictum Robertum ab hac marca argenti liberum acclamavimus et fecimus inperpetuum Huic eciam predicte donacioni adjeci omnem parochiam de Novo Burgo sicut de veteri Quam donacionem per unum cultellum super altare sancte Marie optuli astante priore ceterisque monachis et baronibus meis scilicet Alano de Leica [] Sciant igitur presentes et posteri quod Radulfus filius venatoris dedit huic ecclesie duas bovatas terre in Holinton[] pro anima uxoris sue et pro animabus antecessorum suorum liberam ab omni servicio
Markups
Names Markup:
Anno ab incarnacione domini mc quadragesimo primodate ego Robertus junior comes de Notinghamname concedo et do huic ecclesie sancte Marie Tuttesburname[] omnem decimam denariorum de Novo Burgo quem patername meus accrescere fecit et de hoc quod ego accrevi aut accrescere faciam videlicet de redditibus domorum hujus ville et hoc facio pro salute anime mee et patrisname et matrisname mee et maxime pro solucione marce argenti quam Robertus filius Wakelini de Roburnaname huic ecclesie solvebat singulis annis de Hegintonname[] post mortem Hauwisie matrisname mee Sciant igitur presentes et posteri quod ego et priorname et omnes monachiname hoc pacto predictum Robertumname ab hac marca argenti liberum acclamavimus et fecimus inperpetuum Huic eciam predicte donacioni adjeci omnem parochiam de Novo Burgo sicut de veteri Quam donacionem per unum cultellum super altare sancte Marie optuli astante priorename ceterisque monachisname et baronibusname meis scilicet Alano de Leicaname [] Sciant igitur presentes et posteri quod Radulfus filius venatorisname dedit huic ecclesie duas bovatas terre in Holinton[] pro anima uxorisname sue et pro animabus antecessorum suorum liberam ab omni servicio