Charter Document - 00670022
Charter Number: | 00670022 |
---|---|
Cartulary Title: | Facsimiles of Early Charters from Northamptonshire Collections |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1149 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus Turstanus presbiter de Heminctona salutem in domino Notum uobis facio me pro salute mea et parentum meorum et pro animabus patris et matris mee concessisse et dedisse ecclesie sancti Neothi et monachis ibidem deo famulantibus ecclesiam de Heminctona cum omnibus pertinenciis suis et unam uirgatam terre que fuit antiquitus de dominio patris mei que mihi sine omni reclamatione Ricardi iunioris fratris mei et heredum suorum libera et quieta remanserunt pro hereditate mea quam concessi ei et heredibus suis perpetuo tenendam Quare uolo quod prefati monachi predictam ecclesiam cum prefata uirgata terre habeant et teneant perpetualiter nisi tantum quod Rogerus filius meus post mortem meam eam quam diu uoluerit tenebit reddendo annuatim predictis monachis ii solidos ad festum sancti Neothi Hanc autem concessionem optuli super altare sancti Neoti predicto Ricardo fratre mea presente et mecum similiter hoc concedente Factum est hoc anno ab incarnatione domini MCxlix apud sanctum Neothum et a me presenti scripto confirmatum His testibus Rogero filio meo qui similiter hoc concessit Antonio clerico Waltero de Clopton[] Randulfo de Clopton[] Rogero de Subiria Rotberto aurifabro et Willelmo filio eius Fulcone portario Simone sartrario Gileberto Grim et Ricardo fratre eius Stanardo et aliis multis
Markups
Names Markup:
Omnibus sancte matris ecclesie fidelibus Turstanus presbiter de Heminctonaname salutem in domino Notum uobis facio me pro salute mea et parentum meorum et pro animabus patrisname et matrisname mee concessisse et dedisse ecclesie sancti Neothiname et monachisname ibidem deo famulantibus ecclesiam de Heminctona cum omnibus pertinenciis suis et unam uirgatam terre que fuit antiquitus de dominio patrisname mei que mihi sine omni reclamatione Ricardi iunioris fratrisname mei et heredum suorum libera et quieta remanserunt pro hereditate mea quam concessi ei et heredibus suis perpetuo tenendam Quare uolo quod prefati monachiname predictam ecclesiam cum prefata uirgata terre habeant et teneant perpetualiter nisi tantum quod Rogerus filiusname meus post mortem meam eam quam diu uoluerit tenebit reddendo annuatim predictis monachisname ii solidos ad festum sancti Neothi Hanc autem concessionem optuli super altare sancti Neoti predicto Ricardo fratrename mea presente et mecum similiter hoc concedente Factum est hoc anno ab incarnatione domini MCxlixdate apud sanctum Neothum et a me presenti scripto confirmatum His testibus Rogero filioname meo qui similiter hoc concessit Antonio clericoname Waltero de Cloptonname[] Randulfo de Cloptonname[] Rogero de Subirianame Rotberto aurifabroname et Willelmo filioname eius Fulcone portarioname Simone sartrarioname Gileberto Grimname et Ricardo fratrename eius Stanardoname et aliis multis