Charter Document - 00661019

Charter Document - 00661019


Charter Number: 00661019
Cartulary Title: The Thurgarton Cartulary
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Final Concord
Date: 1199
Date type: Internal, Feast, Regnal
Resource Link(s):

Charter:

Hec est finalis concordia facta in curia domini regis die Martis Proxima ante nativitatem beate Marie apud Notingham[] coram dominis G filio Petri comite Essex et Willelmo de Briewer[] et Raddulpho Bard[] et Hugone de Boby justiciis domini regis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Fulconem filius Ricardi de Lond[] petentem et priorem et conventum domus sancti Petri de Thurgarton[] de v bovatis terre cum pertinenciis in Thurg[] unde placitum fuit inter eos per breve de morte antecessoris scilicet quod predictus Fulco quietum clamavit de se et de heredibus suis totum jus suum et clamium quod habuit in predicta terra priori et conventui de Thurg[] inperpetuum Et pro hac vero quietaclamacione predicti prior et conventus dabunt duas quarterias bladi unam de fromento et aliam de siligine predicto Fulconi in vita sua hiis terminis ad festum sancti Martini j quarterium de siligine et j quarterium frumenti ad Pentecosten Hec concordia facta fuit primo anno regni regis Johannis

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Hec est finalis concordia facta in curia domini regis die Martis Proxima ante nativitatem beate Marie apud Notingham[] coram dominis G filio Petri comite Essexname et Willelmo de Briewername[] et Raddulpho Bardname[] et Hugone de Boby justiciisname domini regis et aliis fidelibus domini regis ibidem tunc presentibus inter Fulconem filius Ricardi de Londname[] petentem et prioremname et conventum domus sancti Petri de Thurgartonname[] de vnumeral bovatis terre cum pertinenciis in Thurg[] unde placitum fuit inter eos per breve de morte antecessoris scilicet quod predictus Fulconame quietum clamavit de se et de heredibus suis totum jus suum et clamium quod habuit in predicta terra prioriname et conventui de Thurgname[] inperpetuum Et pro hac vero quietaclamacione predicti priorname et conventusname dabunt duas quarterias bladi unam de fromento et aliam de siligine predicto Fulconi in vita sua hiis terminis ad festum sancti Martini jnumeral quarterium de siligine et jnumeral quarterium frumenti ad Pentecosten Hec concordia facta fuit primo anno regni regis Johannis