Charter Document - 00644134

Charter Document - 00644134


Charter Number: 00644134
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sarum ecclesia minister humilis salutem eternam in Domino Noverit universitas vestra quod cum de voluntate et assensu Willelmi decani et capituli Sarum necnon et de assensu Willelmi de Lindone tunc canonici unius prebende de Graham insuper de voluntate et assensu Willelmi de Yngodeby successoris ejusdem retinuisse mus ad opus nostrum et successorum nostrorum unam hydam terre in Stratford cum hominibus et omnibus pertinentiis libertatibus et liberis consuetudinibus suis que antiquis temporibus pertinebat ad dictam prebendam dictorum canonicorum de Graham considerantes quod ea que ad missam beate Marie apud Sarum celebrandam assignata sunt minus sufficiant de consensu memorati decani et capituli Sarum dictam hydam terras cum pertinentiis contulimus et assignavimus inperpetuum ad predictum officium faciendum cujus hyde terre procurationem habebit Succentor Sarum quicunque pro tempore fuerit salva una marca argenti annua de eadem hyda per manum dicti Succentor is solvenda Johanne Malemeyns incluse de Bretford quoad vixerit ad sui sustentationem ita tamen quod post decessum ejusdem incluse redeat marca ad dictum officium faciendum et ulterius alicui alii non solvatur Et ut hec nostra collatio et assignatio perpetue firmitatis robur obtineat presens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus

Source (click image below to view full size)