Charter Document - 00643134

Charter Document - 00643134


Charter Number: 00643134
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1221 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis magister Ricardus rector ecclesie de Bremel salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego concessi et presenti carta me obligavi ad solvendum de ecclesia de Bremel singulis annis quamdiu ecclesiam de Bremel possedero decem marcas sterlingorum ad sustentationem vicariorum qui singulis diebus intererunt celebrationi misse beate Marie in ecclesia Sarum de assignatione de ordinatione venerabilis patris Ricardi Sarum episcopi Hanc autem solutionem faciam singulis annis Succentor Sarum qui pro tempore fuerit ad duos anni terminos scilicet ad Natale Domini quinque marcas et ad festum S[ancti] Johannis Baptiste quinque marcas apud Sarum predictis vicariis solvendas Et in hujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui His testibus magistro Elya de Derham dominis Willelmo de Leycestre Valentino Thoma de Sancto Martino []

Source (click image below to view full size)