Charter Document - 00642134
Charter Number: | 00642134 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1221 - 1228 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus [] Ricardus divina permissione Sarum ecclesie minister humilis [] Cum per compositionem quandam inter nos et abbatem de Malmesbiria factam ad nostram collationem et ordinationem devoluta sit ecclesia de Bremel cum capella de Hywey et omnibus aliis pertinentiis ut libentius et instantius clerici de choro Sarum celebrationi misse beate Marie de cetero intersint ad quod officium faciendum nihil certum prius fuit provisum de assensu dilectorum filiorum Willelmi decani et capituli Sarum contulimus et assignavimus dictam ecclesiam de Bremel cum omnibus pertinentiis cum vacaverit quod cedat in usus ministrantium ad missam predictam inperpetuum salva vicaria perpetua in eadem ecclesia a nobis et successoribus nostris inperpetuum cum vacaverit conferenda honesto viro et capellano ibidem personaliter residenti qui socium habebit capellanum Singulis vero diebus intererunt tres decem vicarii horis beate Marie ante altare ejusdem dicendis et misse celebrande quorum unus erit Succentor Sarum qui pro tempore fuerit Et singuli de predictis cum fuerint presentes singulos denarios recipient per manum Succentor Et ut hec nostra collatio et assignatio perpetue firmitatis robur obtineat presens scriptum sigilli nostri munimine roboravimus