Charter Document - 00642112

Charter Document - 00642112


Charter Number: 00642112
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1219
Date type: Assigned
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document

Charter:

Quod monasterium Malmesburie quod in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli fundatum fuisse et nunc in honore beate Dei genitricis semperque virginis Marie et Sancti Aldelmi re edificatum esse dinoscitur sub ejusdem apostolorum principis et sancte Romane ecclesie cujus juris existit tutela et proprietate tantum manere censemus et presentis scripti privilegio communimus Chrisma etiam oleum sanctum consecrationes altarium seu basilicarum ordinationes monachorum vel clericorum qui ad sacros ordines fuerint promovendi benedictionem abbatis et cetera ecclesiastica sacramenta abbas et monachi Malmesburienses a dioecesano suscipiant episcopo si quidem catholicus fuerit et gratiam atque communionem sedis apostolice habuerit et ca gratis et absque pravitate eis voluerit exhibere alioquin liceat eis catholicum quemcunque maluerint adire antistitem qui nimirum apostolica fultus auctoritate quod postulatur indulgeat Item quod nulli episcopo liceat in eodem monasterio cathedram statuere aut missas publicas celebrare nisi ab abbate et fratribus fuerit evocatus Item quod idem monasterium censuale sit sedi apostolice sicut est

Source (click image below to view full size)