Charter Document - 00641246
Charter Number: | 00641246 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement, Settlement |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Henricus thesaurarius Sarum salutem in Domino Ad universitatis vestre volo pervenire notitiam quod cum suscitata esset querela inter me et Mariam priorissam et conventum de Kingtone super decimis de dominico Elie de Stodlege quas infra limites parochie mee de Calne de dono ejusdem sepe dicte moniales habere dicebant hec tamen ad pacis perpetue firmamentum compositio inter nos amicabilis intercessit videlicet quod ego quam tenuis et exilis ipsarum substantia quamque jugis apud Deum et intensa sit earundem devotio devote perpendens de voluntate et unanimi assensu venerabilis patris domini Roberti episcopi et domini Roberti decani et capituli Sarum pro me et successoribus meis sponte et absolute concedo intuitu caritatis ut dictum monasterium de Kingtone et moniales Deo servientes ibidem et quocunque tempore serviture percipiant habeant et possideant integre pacifice et inconcusse in perpetuum omnes decimas quas percipere consueverunt de dominico supradicto reddendo inde annuatim memorate ecclesie de Calna pro bono pacis duas libras cere in festo Sancte Marie Magdalene Et sciendum quod a die confectionis instrumenti istius nihil eis accrescet in decimis provenientibus de terris predicti Elie contentis infra supradictam parochiam de Calne quocunque nomine censeantur Quod ut perpetuis temporibus inviolabile perseveret presens scriptum sigilli mei impressione munivi Hujus rei sunt testes dominus Robertus decanus Rogerus precentor Radulfus cancellarius Rogerus succentor Sarum magister Galfridus penitentiarius magister Radulfus de Eboraco magister Thomas de Ebbelesburne magister Willelmus de Len Willelmus de Leycestre canonici Sarum et plures alii Datum apud Sarum tertio idus Novembris anno gratie MCCXLIII
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Henricus thesaurarius Sarumlocation salutem in Domino Ad universitatis vestre volo pervenire notitiam quod cum suscitata esset querela inter me et Mariam priorissam et conventum de Kingtone super decimis de dominico Elie de Stodlege quas infra limites parochie mee de Calne de dono ejusdem sepe dicte moniales habere dicebant hec tamen ad pacis perpetue firmamentum compositio inter nos amicabilis intercessit videlicet quod ego quam tenuis et exilis ipsarum substantia quamque jugis apud Deum et intensa sit earundem devotio devote perpendens de voluntate et unanimi assensu venerabilis patris domini Roberti episcopi et domini Roberti decani et capituli Sarum pro me et successoribus meis sponte et absolute concedo intuitu caritatis ut dictum monasterium de Kingtone et moniales Deo servientes ibidem et quocunque tempore serviture percipiant habeant et possideant integre pacifice et inconcusse in perpetuum omnes decimas quas percipere consueverunt de dominico supradicto reddendo inde annuatim memorate ecclesie de Calna pro bono pacis duas libras cere in festo Sancte Marie Magdalene Et sciendum quod a die confectionis instrumenti istius nihil eis accrescet in decimis provenientibus de terris predicti Elie contentis infra supradictam parochiam de Calne quocunque nomine censeantur Quod ut perpetuis temporibus inviolabile perseveret presens scriptum sigilli mei impressione munivi Hujus rei sunt testes dominus Robertus decanus Rogerus precentor Radulfus cancellarius Rogerus succentor Sarum magister Galfridus penitentiarius magister Radulfus de Eboraco magister Thomas de Ebbelesburne magister Willelmus de Len Willelmus de Leycestre canonici Sarum et plures alii Datum apud Sarum tertio idus Novembris anno gratie MCCXLIIIdate