Charter Document - 00641227
Charter Number: | 00641227 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Ordination |
Date: | 1240 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Reference Document for this Embedded Document |
Charter:
Robertus Dei gratia Sarum episcopus dilecto filio magistro Adam de Esseby cancellario Sarum salutem gratiam et benedictionem Non indignum judicamus si petentium desideria compleantur cum per hoc utilitati eorum consulitur et justitia non leditur aliorum Sane sicut ex vestre petitionis serie intelleximus fructus cancellarie vestre cui preter onera ordinaria ex ipso nomine dignitatis pleraque extraordinaria incumbunt adeo sunt tenues et exiles quod pregravi onerum pressura in suscepto officio deficere vel assumptum rejicere vos oportet propter quod nobis humiliter supplicastis ut prebendam de Brikeleswrth quam obtinetis in ecclesia Sarum cancellarie predicte curaremus unire et unitam taliter vobis et per vos successoribus vestris unius beneficii nomine concedere perpetuo possidendam Nos igitur precibus vestris inclinati statuendo concedimus et concedendo statuimus quod vos prebendam predictam de Brikeleswrth cum pertinentiis suis quam pontificali auctoritate capituli nostri accedente consensu cancellarie ecclesie nostre Sarum duximus uniendam vestris temporibus et qui pro tempore fuerint cancellarii ecclesie predicte tanquam dignitati sue annexam possideatis in posterum inconcusse Ita tamen quod vos et successores vestri qui ad dignitatem predictam fuerint assumpti theologiam in civitate Sarum legi solemniter faciatis per doctores idoneos et solemnes vestris et successorum vestrorum sumptibus exhibendos nisi forsitan aliquis qui pro tempore fuerit cancellarius velit et valeat onus personaliter exequi supradictum Quod ut perpetue firmitatis robur obtineat in juramento quod post instillatione personarum et canonicorum Sarum de observatione consuetudinum ipsius ecclesie exigi consuevit articulum istum post instillatione cancellarii qui pro tempore fuerit specialiter exprimi precipimus ac super eodem una cum aliis consuetudinibus ecclesie approbatis fideliter observando juramentum ab ipso corporaliter exhiberi In cujus rei testimonium presentes literas quas propter hoc fieri fecimus sigillo nostro duximus muniendas Dat apud Remmesbure per manum Walteri de la Wyle capellani nostri nonas Novembri anno gratie MCC quadragesimo
Markups
Names Markup:
Robertus Dei gratia Sarum episcopus dilecto filio magistro Adam de Esseby cancellario Sarum salutem gratiam et benedictionem Non indignum judicamus si petentium desideria compleantur cum per hoc utilitati eorum consulitur et justitia non leditur aliorum Sane sicut ex vestre petitionis serie intelleximus fructus cancellarie vestre cui preter onera ordinaria ex ipso nomine dignitatis pleraque extraordinaria incumbunt adeo sunt tenues et exiles quod pregravi onerum pressura in suscepto officio deficere vel assumptum rejicere vos oportet propter quod nobis humiliter supplicastis ut prebendam de Brikeleswrth quam obtinetis in ecclesia Sarum cancellarie predicte curaremus unire et unitam taliter vobis et per vos successoribus vestris unius beneficii nomine concedere perpetuo possidendam Nos igitur precibus vestris inclinati statuendo concedimus et concedendo statuimus quod vos prebendam predictam de Brikeleswrth cum pertinentiis suis quam pontificali auctoritate capituli nostri accedente consensu cancellarie ecclesie nostre Sarum duximus uniendam vestris temporibus et qui pro tempore fuerint cancellarii ecclesie predicte tanquam dignitati sue annexam possideatis in posterum inconcusse Ita tamen quod vos et successores vestri qui ad dignitatem predictam fuerint assumpti theologiam in civitate Sarum legi solemniter faciatis per doctores idoneos et solemnes vestris et successorum vestrorum sumptibus exhibendos nisi forsitan aliquis qui pro tempore fuerit cancellarius velit et valeat onus personaliter exequi supradictum Quod ut perpetue firmitatis robur obtineat in juramento quod post instillatione personarum et canonicorum Sarum de observatione consuetudinum ipsius ecclesie exigi consuevit articulum istum post instillatione cancellarii qui pro tempore fuerit specialiter exprimi precipimus ac super eodem una cum aliis consuetudinibus ecclesie approbatis fideliter observando juramentum ab ipso corporaliter exhiberi In cujus rei testimonium presentes literas quas propter hoc fieri fecimus sigillo nostro duximus muniendas Dat apud Remmesbure per manum Walteri de la Wyle capellani nostri nonas Novembri anno gratie MCC quadragesimodate