Charter Document - 00641134

Charter Document - 00641134


Charter Number: 00641134
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Promise
Date: 1221 - 1228
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos preesens scriptum pervenerit Ricardus divina permissione Sarum ecclesie minister humilis salutem in Domino Attendentes quod ea que assignavimus ad missam beate Virginis apud Sarum singulis diebus celebrandam minus sufficiant videlicet decem marce annuatim de ecclesia de Bremele percipiendas donec proximo tota vacaverit et una hyda terre cum pertinentiis in Stratford que quondam pertinebat ad illam prebendam de Graham cujus prebende fuit canonicus Willelmus de Yugodeby tempore subscripte assignationis nostre de assensu et voluntate Willelmi decani et capituli Sarum assignavimus ad predictum officium beate Virginis competentius et plenius faciendum decem libras sterlingorum de molendino nostro quod in civitate Sairum construi fecimus que quidem decem libras de eodem molendino singulis [annis] ad quatuor anni terminos videlicet ad Natale Domini quinquaginta solidos ad Pascha quinquaginta solidos ad Natale Sancti Johannis Baptiste quinquaginta solidos ad festum Sancti Michaelis quinquaginta solidos nos et successores nostri per manum ballivi nostri de Sarum solvemus succentor Sarum qui pro tempore fuerit in usus predicti officii beate Marias convertendos quousque dictam ecclesiam de Bremel quam ad hoc inperpetuum contulimus et assignavimus propter decessum vel resignationem magistri Ricardi rectoris ejusdem ecclesie totam proximo vacare contigerit vel quousque nos vel successores nostri ad prenominatum officium faciendum assignavimus alibi decem libras certi redditus et in certo loco solvendas annuatim dictis terminis succentor Sarum modo predicto Quum autem prefata ecclesia de Bremel proximo vacans fuerit retinebimus nos et successores nostri ad opus nostrum tam predictas decem libras de molendino nostro sicut preidictum est solvendas quam alias decem libras si quas alibi ut dictum est assignavimus Et ut hec nostra concessio per prefatum tempus firma sit et stabilis presens scriptum sigillo nostro duximus communiendam

Source (click image below to view full size)