Charter Document - 00641112
Charter Number: | 00641112 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1218 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis de Waverlege et de Dereford abbatibus Wintonia et Cicestrie dioecesium salutem et apostolicam benedictionem Venerabilis frater noster Sarum episcopus nobis exposuit conquerendo quod abbas et conventus de Malmesburia Sarum dioeceseos super dignitatibus libertatibus et rebus aliis ad ecclesiam suam spectantibus injuriantur eidem ideoque discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus partibus convocatis audiatis causam et appellatione remota fine debita terminetis facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari Testes autem qui fuerint nominati si se gratia odio vel timore subtraxerint per censuram eandem appellatione cessante cogatis testimonium veritati perhibere Dat Rome apud Sanctum Petrum xvii calendas Julii pontificatus nostri anno secundo