Charter Document - 00640304
Charter Number: | 00640304 |
---|---|
Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Memorandum |
Date: | 1295 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In Dei nomine Amen Nos s[imon] decanus et capitulum ecclesiae Sarum registro dicti decani et aliis instrumentis plenius visis et intellectis ac etiam fama publica notorie referente quae nulla tergiversatione potest celari invenimus quod tu Alfredus de Deneworthe super vitio incontinentiae cum Editha uxore Roberti le Belzetere Dionisia de Kench Margeria filia Faseliae de Doutone ac etiam Editha de Paulesholte conjugata semel secundo tertio et amplius juxta jus et consuetudinem ecclesiae nostrae Sarum correptus super vitio praedicto et te non emendationi sed consuetudini detestabili more solito potius commendasti incorrigibilis animo indurato nec Deum nec hominem verens perseveranter existens Propter quae meritis tuis exigentibus jure vicariae simul et nomine sententialiter et diffinitive privamus et privatum esse in his scriptis declaramus Data et acta Sarum die Martis proxima post dominicam qua cantatur quasi modo geniti tertio idus Aprilis anno gratiae mcc nonagesimo quinto
Markups
Names Markup:
In Dei nomine Amen Nos s[imon] decanusname et capitulum ecclesiae Sarumname registro dicti decani et aliis instrumentis plenius visis et intellectis ac etiam fama publica notorie referente quae nulla tergiversatione potest celari invenimus quod tu Alfredus de Deneworthename super vitio incontinentiae cum Editha uxore Roberti le Belzeterename Dionisia de Kenchname Margeria filia Faseliae de Doutonename ac etiam Editha de Paulesholtename conjugata semel secundo tertio et amplius juxta jus et consuetudinem ecclesiae nostrae Sarum correptus super vitio praedicto et te non emendationi sed consuetudini detestabili more solito potius commendasti incorrigibilis animo indurato nec Deum nec hominem verens perseveranter existens Propter quae meritis tuis exigentibus jure vicariae simul et nomine sententialiter et diffinitive privamus et privatum esse in his scriptis declaramus Data et acta Sarum die Martis proxima post dominicam qua cantatur quasi modo geniti tertio idus Aprilis anno gratiae mcc nonagesimo quintodate