Charter Document - 00640290

Charter Document - 00640290


Charter Number: 00640290
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Election
Date: 1271
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris capitulum ecclesie Sarum salutem in Domino Jesu Christo Ecclesia nostra Sarum per mortem bone memorie Walteri [de la Wyle] quondam episcopi Sarum vacante nos tradito prius corpore ipsius episcopi in nostra ecclesia sepulture assignavimus diem lune in crastino Cathedre Sancti Petri ad tractandum de electione futuri pontificis et ad diem ipsum absentes fratres sicut moris est fecimus convocari Qua die adveniente presentibus in capitulo nostro omnibus qui voluerunt potuerunt et debuerunt interesse invocata Spiritus Sancti gratia placuit omnibus et singulis per viam procedere compromissi Et sic electi fuerunt concorditer septem de capitulo fide digni quibus fuit concessa unanimiter et sponte potestas providendi ea vice ecclesie Sarum de pastore videlicet magistri Stephanus precentor Johannes archidiaconus Dorset Symon penitentiarius Walterus de Merton Constantinus de Mildehal Willelmus de la Cornere et Galfridus de Muleburn qui in se suscipientes hujus compromissum secesserunt in partem et habito inter se diligenti tractatu concordes per Dei gratiam et unanimes ad capitulum redierunt et precentorem predictum rogaverunt ut vice sua et omnium nostrum illum in quem consenserint nominaret et eligeret in episcopum et pastorem Idem vero precentor de voluntate et mandato sociorum suorum et totius capituli cum consensu et applausu omnium qui aderant venerabilem virum magistrum Robertum de Wychampton domini pape capellanum et ipsius ecclesie decanum moribus et vita perspicuum virtutibus preditum sapientia et discretione probatum solemniter nominavit et elegit vice sua ut dictum est et sociorum suorum ac omnium nostrum in ecclesie Sarum episcopum et pastorem Qui diu effugiens et reluctans tandem ad preces et instantiam capituli se voluntati divine committens electioni de se facte consensit Quam electionem sic rite et canonice celebratam concordem et unanimem clero et populo post decantationem hymni angelici publicatam presenti decreto communi sigillo capituli nostri et sigillis singulorum nostrum fecimus roborari Datum et actum in capitulo nostro predicto crastino Cathedre Sancti Petri anno Domini MCC septuagesimo

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris capitulum ecclesie Sarumname salutem in Domino Jesu Christo Ecclesia nostra Sarum per mortem bone memorie Walteri [de la Wyle] quondam episcopi Sarumname vacante nos tradito prius corpore ipsius episcopiname in nostra ecclesia sepulture assignavimus diem lune in crastino Cathedre Sancti Petri ad tractandum de electione futuri pontificis et ad diem ipsum absentes fratres sicut moris est fecimus convocari Qua die adveniente presentibus in capitulo nostro omnibus qui voluerunt potuerunt et debuerunt interesse invocata Spiritus Sancti gratia placuit omnibus et singulis per viam procedere compromissi Et sic electi fuerunt concorditer septem de capitulo fide digni quibus fuit concessa unanimiter et sponte potestas providendi ea vice ecclesie Sarum de pastore videlicet magistri Stephanus precentorname Johannes archidiaconus Dorsetname Symon penitentiariusname Walterus de Mertonname Constantinus de Mildehalname Willelmus de la Cornerename et Galfridus de Muleburnname qui in se suscipientes hujus compromissum secesserunt in partem et habito inter se diligenti tractatu concordes per Dei gratiam et unanimes ad capitulum redierunt et precentoremname predictum rogaverunt ut vice sua et omnium nostrum illum in quem consenserint nominaret et eligeret in episcopum et pastorem Idem vero precentorname de voluntate et mandato sociorum suorum et totius capituliname cum consensu et applausu omnium qui aderant venerabilem virum magistrum Robertum de Wychampton domini pape capellanum et ipsius ecclesie decanumname moribus et vita perspicuum virtutibus preditum sapientia et discretione probatum solemniter nominavit et elegit vice sua ut dictum est et sociorum suorum ac omnium nostrum in ecclesie Sarum episcopumname et pastorem Qui diu effugiens et reluctans tandem ad preces et instantiam capituliname se voluntati divine committens electioni de se facte consensit Quam electionem sic rite et canonice celebratam concordem et unanimem clero et populo post decantationem hymni angelici publicatam presenti decreto communi sigillo capituli nostri et sigillis singulorum nostrum fecimus roborari Datum et actum in capitulo nostro predicto crastino Cathedre Sancti Petri anno Domini MCC septuagesimodate