Charter Document - 00640288

Charter Document - 00640288


Charter Number: 00640288
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Foundation
Date: 1269
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal
Resource Link(s):

Charter:

Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis vel audituris Walterus [de la Wyle] miseratione divina Sarum ecclesie minister humilis salutem in Domino Sagax sibi tutum diligenter receptaculum requirit sed quia non invenit in terris nostre fragilitatis conditio manentem ad quam aspiramus civitatem diligenter ad alta securi recurrimus ut quod veraciter appetimus feliciter assequamur Volentes igitur dum in carnis carcere carnaliter agitamur culpe penam quam meruimus saltem in aliquo pietatis officio prevenire quatinus perpetue latitia civitatem valeamus promereri de consensu venerabilium virorum dominorum Roberti [de Wykehampton] decani et capituli nostri Sarum et religiosorum virorum prioris et fratrum hospitalis Sancti Nicholai Sarum et discreti viri domini Johannis de Middletone succentoris ecclesie nostre supradicte et rectoris ecclesie beati Thome Sarum ad augmentum divini cultus in honore beati Edmundi confessoris et pontificis quondam ecclesie nostre supradicte thesaurarii ecclesiam humilem in civitate nostra Sarum construximus et parochialem cum cura collegiatam tum etiam preposituram effecimus dominum Nicholaum de Sancto Quintino prepositum preficientes et preposituram ipsam cum omnibus suis pertinentiis commendantes eidem et parochiam suam perpetuis temporibus duraturam subscriptis finibus limitamus parochias ecclesiarum Sancti Martini et Sancti Thome distinctis finibus segregantes Consistat igitur ecclesie predicte Sancti Edmundi parochia domus Johannis Schoch cum suis pertinentiis et domus omnium degentium in eodem vico a predicta domo versus castrum ex utraque parte vici infra barras et extra et omnium degentium in eodem vico ex parte orientali usque ad angulum domus que fuit Johannis de Kalne una cum eadem domo et suis pertinentiis in eodem vico et ab illa domo que se linealiter extendit versus orientem usque ad domum Hugonis Nugge et una cum illa domo usque ad domum Gilberti Chynne cum eadem domo et ab ea linealiter usque ad domum Willelmi de Portone cum eadem domo et abinde linealiter ascendendo usque ad domum Johannis Dealbatoris juxta barras cum eadem domo area mercati ab angulo supradicte domus que fuit Johannis de Kalne usque ad angulum predicte domus Willelmi de Portone linealiter versus aquilonem et orientem et quicquid infra dictos limites continetur Parochia vero Sancti Martini domus Walteri Dase et abinde linealiter ascendendo ex eadem parte vici versus orientem usque ad barram et a predicta domo dicti Walteri ex eadem parte vici versus austrum linealiter usque ad domum Simonis Cissoris cum eadem domo et domus Walteri Cumin sita ex opposito Henrici Baudre et a dicta domo dicti Walteri ex eadem parte vici versus occidentem usque ad domum Ricardi Blakemore cum eadem domo et a predicta domo usque ad fontem Sancti Nicholai cum omnibus juribus et pertinentiis parochialibus omnium tenentium qui prius fuerant parochiani hospitalis Sancti Nicholai in eodem vico et domus omnium extra barram orientalem civitatis cum Muleford et Wynterburneforde et quicquid infra predictos limites versus austrum et orientem continetur et omnes proventus ipsius parochie quos prior et fratres hospitalis Sancti Nicholai et rector Sancti Thome hactenus in eadem percipere consueverant ad perpetuos usus predicti prepositi et presbyterorum sibi associandum applicamus Parochia vero Sancti Thome quicquid preter predictas limitationes extra clausum canonicorum in predicta civitate nostra continetur una cum ecclesia de Stratford et suis pertinentiis Tres decem vero presbyteros associamus preposito supradicto quam diu se bene gesserint per ipsum exhibendos honeste qui quam cito beneficium aliud cum effectu fuerint executi vel forsan ad illicita declinaverint et per ipsum prepositum tertio correpti manum contempserint correctricem per nos vel nostros successores ex tunc expellantur judiciali strepitu nullum omnino locum obtenturos ceterique boni testimonii subrogentur Preposito vero vel alio presbytero cedente decedente vel indignum se reddente per nos nostrosque successores sede plena sede vero vacante per decanum et capitulum nostrum Sarum loco cedentis decedentis vel indigni subrogetur idoneus Utantur autem tam prepositus quam presbyteri in ipsa ecclesia superpelliciis in capis nigris extra vero vestibus humilibus et unius coloris utpote de blueto russeto cameleto nigra burnetta et consimili Omnes vero simul in eodem comedant et bibant refectorio simulque dormiant in communi dormitorio nisi cum per infirmitatem aliquando vel alias legitime quis forsan fuerit excusatus proviso quod sic excusatus in locis honestis et non suspectis honeste pertractetur Intersint autem processior aliter solemnioribus processionibus in ecclesia nostra majori quotiens serenum temporis hoc permittat nisi legitime fuerint alias prepediti Et in omnibus divinis officiis ipsius ecclesie nostre usum et ordinale sequuntur in his que presentibus non fuerint immutata Singulis diebus feriatis dicant matutinas in aurora consequenter audiant missam matutinarum et postea statim adeant scholas theologie lectionibus operam diligentem daturi simulque redeant et reversi dicant horas de beata Virgine coram altari ejusdem Virginis Consequenter et missam cum solemnitate dicant qua finita presbyter unus pro benefactoribus secundus pro anima nostra et alii pro defunctis quotidie celebrent et ex tunc horas de die simul dicant in choro et missam audiant juxta consuetudinem ecclesie nostre supradicte Diebus vero solemnibus et festivis in matutinis dicendis observent consuetudinem ceterarum ecclesiarum parochialium predicte civitatis Jurabunt autem tam prepositus quam presbyteri quam primum ad ecclesiam ipsam fuerint admissi quod observantias presentibus insertas pro suis viribus prosequantur et in omnibus missis quas dicturi sint pro benefactoribus collectam specialem et cum nos carnis debitum exsolverimus collectam que sic incipit Deus qui inter apostolicos sacerdotes nomen nostrum exprimentes in eadem pro anima nostra edicant Solus vero prepositus negotiis intendat exterioribus et omnia victui simul et vestitui necessaria prout honestius poterit presbyteris uniformiter subministret Et ut hoc facilius et felicius fieri possit annuas viginti marcas de proventibus ecclesie de Wynterborne Albi Monasterii nostri patronatus vacantis per resignationem dilecti filii Stephani de Wyla nuper rectoris ejusdem predictorum decani et capituli nostri concurrente consensu ad perpetuos usus et sustentationem predictorum ecclesie Sancti Edmundi prepositi et presbyterorum assignamus per manum domini Stephani de Esgarestone perpetui vicarii ipsius ecclesie de Wynterborne et successorum suorum perpetuis temporibus annis singulis quatuor anni terminis secundum loci consuetudinem principalibus pro equalibus portionibus persolvendas Sustinebit nihilominus ipse vicarius et sui successores omnia onera ordinaria debita et consueta ipsi ecclesie de Wynterborne incumbentis et annuam viginti solidorum pensionem religiosis viris abbati et conventui de Middletone de proventibus ipsius ecclesie de Wynterborne debitam perpetuis temporibus sibi suis terminis sine difficultate persolvant Et ad hec fideliter facienda juramentum prestabunt corporale quotiens et quam cito vicarii fuerint in eadem instituti et quotiens in aliqua predictarum solutione defecerint archidiacono Dorsetie vel ejus vices gerenti marcam unam pro pena contumacie numerabant et persolvent principales viginti marcas et viginti solidos nihilominus sine mora majori soluturi Et ad omnium predictorum confirmationem testimonium et memoriam nostrum et predictorum decani et capituli prioris et fratrum rectoris ecclesie Sancti Thome et vicarii de Wynterborne sigilla presentibus literis sunt appensa Datum Sarum tertio decimo kalendas Martii anno gratie MCCLX octavo pontificatus nostri anno sexto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Universis sancte matris ecclesie filiis presentes literas inspecturis vel audituris Walterus [de la Wyle]name miseratione divina Sarum ecclesie ministername humilis salutem in Domino Sagax sibi tutum diligenter receptaculum requirit sed quia non invenit in terris nostre fragilitatis conditio manentem ad quam aspiramus civitatem diligenter ad alta securi recurrimus ut quod veraciter appetimus feliciter assequamur Volentes igitur dum in carnis carcere carnaliter agitamur culpe penam quam meruimus saltem in aliquo pietatis officio prevenire quatinus perpetue latitia civitatem valeamus promereri de consensu venerabilium virorum dominorum Roberti [de Wykehampton] decaniname et capituli nostri Sarumname et religiosorum virorum priorisname et fratrum hospitalis Sancti Nicholai Sarumname et discreti viri domini Johannis de Middletone succentoris ecclesie nostre supradicte et rectoris ecclesie beati Thome Sarumname ad augmentum divini cultus in honore beati Edmundi confessoris et pontificis quondam ecclesie nostre supradicte thesaurarii ecclesiam humilem in civitate nostra Sarum construximus et parochialem cum cura collegiatam tum etiam preposituram effecimus dominum Nicholaum de Sancto Quintino prepositumname preficientes et preposituram ipsam cum omnibus suis pertinentiis commendantes eidem et parochiam suam perpetuis temporibus duraturam subscriptis finibus limitamus parochias ecclesiarum Sancti Martini et Sancti Thome distinctis finibus segregantes Consistat igitur ecclesie predicte Sancti Edmundi parochia domus Johannis Schochname cum suis pertinentiis et domus omnium degentium in eodem vico a predicta domo versus castrum ex utraque parte vici infra barras et extra et omnium degentium in eodem vico ex parte orientali usque ad angulum domus que fuit Johannis de Kalnename una cum eadem domo et suis pertinentiis in eodem vico et ab illa domo que se linealiter extendit versus orientem usque ad domum Hugonis Nuggename et una cum illa domo usque ad domum Gilberti Chynnename cum eadem domo et ab ea linealiter usque ad domum Willelmi de Portonename cum eadem domo et abinde linealiter ascendendo usque ad domum Johannis Dealbatorisname juxta barras cum eadem domo area mercati ab angulo supradicte domus que fuit Johannis de Kalnename usque ad angulum predicte domus Willelmi de Portonename linealiter versus aquilonem et orientem et quicquid infra dictos limites continetur Parochia vero Sancti Martini domus Walteri Dasename et abinde linealiter ascendendo ex eadem parte vici versus orientem usque ad barram et a predicta domo dicti Walteriname ex eadem parte vici versus austrum linealiter usque ad domum Simonis Cissorisname cum eadem domo et domus Walteri Cuminname sita ex opposito Henrici Baudrename et a dicta domo dicti Walteriname ex eadem parte vici versus occidentem usque ad domum Ricardi Blakemorename cum eadem domo et a predicta domo usque ad fontem Sancti Nicholai cum omnibus juribus et pertinentiis parochialibus omnium tenentium qui prius fuerant parochiani hospitalis Sancti Nicholai in eodem vico et domus omnium extra barram orientalem civitatis cum Muleford et Wynterburneforde et quicquid infra predictos limites versus austrum et orientem continetur et omnes proventus ipsius parochie quos priorname et fratres hospitalis Sancti Nicholainame et rector Sancti Thomename hactenus in eadem percipere consueverant ad perpetuos usus predicti prepositiname et presbyterorumname sibi associandum applicamus Parochia vero Sancti Thome quicquid preter predictas limitationes extra clausum canonicorum in predicta civitate nostra continetur una cum ecclesia de Stratford et suis pertinentiis Tres decem vero presbyterosname associamus prepositoname supradicto quam diu se bene gesserint per ipsum exhibendos honeste qui quam cito beneficium aliud cum effectu fuerint executi vel forsan ad illicita declinaverint et per ipsum prepositumname tertio correpti manum contempserint correctricem per nos vel nostros successores ex tunc expellantur judiciali strepitu nullum omnino locum obtenturos ceterique boni testimonii subrogentur Prepositoname vero vel alio presbyteroname cedente decedente vel indignum se reddente per nos nostrosque successores sede plena sede vero vacante per decanumname et capitulum nostrum Sarumname loco cedentis decedentis vel indigni subrogetur idoneus Utantur autem tam prepositusname quam presbyteriname in ipsa ecclesia superpelliciis in capis nigris extra vero vestibus humilibus et unius coloris utpote de blueto russeto cameleto nigra burnetta et consimili Omnes vero simul in eodem comedant et bibant refectorio simulque dormiant in communi dormitorio nisi cum per infirmitatem aliquando vel alias legitime quis forsan fuerit excusatus proviso quod sic excusatus in locis honestis et non suspectis honeste pertractetur Intersint autem processior aliter solemnioribus processionibus in ecclesia nostra majori quotiens serenum temporis hoc permittat nisi legitime fuerint alias prepediti Et in omnibus divinis officiis ipsius ecclesie nostre usum et ordinale sequuntur in his que presentibus non fuerint immutata Singulis diebus feriatis dicant matutinas in aurora consequenter audiant missam matutinarum et postea statim adeant scholas theologie lectionibus operam diligentem daturi simulque redeant et reversi dicant horas de beata Virgine coram altari ejusdem Virginis Consequenter et missam cum solemnitate dicant qua finita presbytername unus pro benefactoribus secundus pro anima nostra et alii pro defunctis quotidie celebrent et ex tunc horas de die simul dicant in choro et missam audiant juxta consuetudinem ecclesie nostre supradicte Diebus vero solemnibus et festivis in matutinis dicendis observent consuetudinem ceterarum ecclesiarum parochialium predicte civitatis Jurabunt autem tam prepositusname quam presbyteriname quam primum ad ecclesiam ipsam fuerint admissi quod observantias presentibus insertas pro suis viribus prosequantur et in omnibus missis quas dicturi sint pro benefactoribus collectam specialem et cum nos carnis debitum exsolverimus collectam que sic incipit Deus qui inter apostolicos sacerdotes nomen nostrum exprimentes in eadem pro anima nostra edicant Solus vero prepositusname negotiis intendat exterioribus et omnia victui simul et vestitui necessaria prout honestius poterit presbyterisname uniformiter subministret Et ut hoc facilius et felicius fieri possit annuas viginti marcas de proventibus ecclesie de Wynterborne Albi Monasterii nostri patronatus vacantis per resignationem dilecti filii Stephani de Wyla nuper rectorisname ejusdem predictorum decaniname et capituliname nostri concurrente consensu ad perpetuos usus et sustentationem predictorum ecclesie Sancti Edmundi prepositiname et presbyterorumname assignamus per manum domini Stephani de Esgarestone perpetui vicarii ipsius ecclesie de Wynterbornename et successorum suorum perpetuis temporibus annis singulis quatuor anni terminis secundum loci consuetudinem principalibus pro equalibus portionibus persolvendas Sustinebit nihilominus ipse vicariusname et sui successores omnia onera ordinaria debita et consueta ipsi ecclesie de Wynterborne incumbentis et annuam viginti solidorum pensionem religiosis viris abbatiname et conventui de Middletonename de proventibus ipsius ecclesie de Wynterborne debitam perpetuis temporibus sibi suis terminis sine difficultate persolvant Et ad hec fideliter facienda juramentum prestabunt corporale quotiens et quam cito vicariiname fuerint in eadem instituti et quotiens in aliqua predictarum solutione defecerint archidiacono Dorsetiename vel ejus vices gerenti marcam unam pro pena contumacie numerabant et persolvent principales viginti marcas et viginti solidos nihilominus sine mora majori soluturi Et ad omnium predictorum confirmationem testimonium et memoriam nostrum et predictorum decaniname et capituliname priorisname et fratrumname rectoris ecclesie Sancti Thomename et vicarii de Wynterbornename sigilla presentibus literis sunt appensa Datum Sarum tertio decimo kalendas Martii anno gratie MCCLX octavodate pontificatus nostri anno sexto