Charter Document - 00640286

Charter Document - 00640286


Charter Number: 00640286
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1265
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus Christi fidelibus praesens scriptum visuris vel audituris Nicholaus de Sancto Quintino salutem in Domino Noverit universitas vestra me pro salute animae meae animarum antecessorum successorum haeredum et omnium benefactorum meorum dedisse concessisse et hac praesenti carta mea confirmasse dominis Roberto decano et capitulo Sarum totum tenementum quod habui in civitate Novarum Sarum in vico qui dicitur Menstrestrete inter clausum canonicorum et tenementa quae Agatha quae fuit uxor Walteri speciarii et Matthaeus de Sancto Eadwardo de me tenent cum libero ingressu et egressu ad dictum tenementum per portam meam quam mihi reservo cum pertinentiis ut tam ad tenementa mea versus orientem et occidentem vicinius sita quam etiam ad tenementum supradictum liber introitus per eandem pateat et egressus Et est sita praedicta porta in novo vico sub solario quod dictus Matthaeus de me tenet ad feodi firmam Continet autem praedictum tenementum in utraque longitudine novem perticatas et decem pedes terrae habend et tenend eisdem decano et capitulo Sarum [et] successoribus de me et haeredibus meis totum praedictum tenementum cum pertinentiis in liberam puram et perpetuam elemosinam ad obitum meum singulis annis in forma subscripta faciendum in perpetuum Ita videlicet quod quilibet quatuor personarum principalium ecclesiae beatae Mariae Sarum qui servitio die anniversarii mei in eadem ecclesia interfuerit duos solidos percipiat quilibet canonicus duodecim denarios quilibet vicarius sex denarios quilibet sacrista tres denarios quilibet altarista duos denarios puerorum chori singuli singulos percipiant denarios Omnium etiam pauperum mendicantium in locum distributionis obitus praedicti die memorato convenientium quilibet panem quadrantis sive quadrantem sine diminutione percipiat Omnibus et singulis memoratis per manus communarii ecclesiae praedictae qui pro tempore fuerit cum canonicis duodecim denarios sibi percepturi de annuo redditu tenementi saepedicti perpetuis temporibus sicut praedictum est adimplendum Et quod residuum fuerit redditus supradicti pauperibus in civitate languentibus penitus erogetur Ego vero dictus Nicholaus et haeredes mei dictis decano et capitulo et eorum successoribus totum praedictum tenementum cum pertinentiis secundum quod praedictum est contra omnes homines ut puram et perpetuam elemosinam nostram warentizabimus acquietabimus et defendemus in perpetuum In cujus rei robur et perenne testimonium praesentem cartam sigilli mei impressione roboravi His testibus Galfrido Hamelyn tunc ballivo Sarum Ric de Aune tunc majore Gilberto Chinne et Willelmo Aubin tunc coronatoribus Gilberto le Ware et Ada do Wachamptone tunc praepositis Willelmo Pinnok Roberto le Cupere magistro Ricardo de Hentone magistro Ricardo de Kingeswod Willelmo de Nywenham Hamundo Lysewis Galfrido de Albo Monasterio Hamundo clerico et aliis Datum die translationis Sancti Swithuni anno Domini mcc sexagesimo quinto

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:




Omnibus Christi fidelibus praesens scriptum visuris vel audituris Nicholaus de Sancto Quintinoname salutem in Domino Noverit universitas vestra me pro salute animae meae animarum antecessorum successorum haeredum et omnium benefactorum meorum dedisse concessisse et hac praesenti carta mea confirmasse dominis Roberto decanoname et capitulo Sarumname totum tenementum quod habui in civitate Novarum Sarum in vico qui dicitur Menstrestrete inter clausum canonicorumname et tenementa quae Agathaname quae fuit uxor Walteri speciariiname et Matthaeus de Sancto Eadwardoname de me tenent cum libero ingressu et egressu ad dictum tenementum per portam meam quam mihi reservo cum pertinentiis ut tam ad tenementa mea versus orientem et occidentem vicinius sita quam etiam ad tenementum supradictum liber introitus per eandem pateat et egressus Et est sita praedicta porta in novo vico sub solario quod dictus Matthaeusname de me tenet ad feodi firmam Continet autem praedictum tenementum in utraque longitudine novem perticatas et decem pedes terrae habend et tenend eisdem decanoname et capitulo Sarumname [et] successoribus de me et haeredibus meis totum praedictum tenementum cum pertinentiis in liberam puram et perpetuam elemosinam ad obitum meum singulis annis in forma subscripta faciendum in perpetuum Ita videlicet quod quilibet quatuor personarum principalium ecclesiae beatae Mariae Sarumname qui servitio die anniversarii mei in eadem ecclesia interfuerit duos solidos percipiat quilibet canonicusname duodecim denarios quilibet vicariusname sex denarios quilibet sacristaname tres denarios quilibet altaristaname duos denarios puerorum choriname singuli singulos percipiant denarios Omnium etiam pauperum mendicantium in locum distributionis obitus praedicti die memorato convenientium quilibet panem quadrantis sive quadrantem sine diminutione percipiat Omnibus et singulis memoratis per manus communarii ecclesiae praedictae qui pro tempore fuerit cum canonicisname duodecim denarios sibi percepturi de annuo redditu tenementi saepedicti perpetuis temporibus sicut praedictum est adimplendum Et quod residuum fuerit redditus supradicti pauperibus in civitate languentibus penitus erogetur Ego vero dictus Nicholausname et haeredes mei dictis decanoname et capituloname et eorum successoribus totum praedictum tenementum cum pertinentiis secundum quod praedictum est contra omnes homines ut puram et perpetuam elemosinam nostram warentizabimus acquietabimus et defendemus in perpetuum In cujus rei robur et perenne testimonium praesentem cartam sigilli mei impressione roboravi His testibus Galfrido Hamelyn tunc ballivo Sarumname Ric de Aune tunc majorename Gilberto Chinnename et Willelmo Aubin tunc coronatoribusname Gilberto le Warename et Ada do Wachamptone tunc praepositisname Willelmo Pinnokname Roberto le Cuperename magistro Ricardo de Hentonename magistro Ricardo de Kingeswodname Willelmo de Nywenhamname Hamundo Lysewisname Galfrido de Albo Monasterioname Hamundo clericoname et aliis Datum die translationis Sancti Swithuni anno Domini mcc sexagesimo quintodate