Charter Document - 00640272
| Charter Number: | 00640272 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1255 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris R[obertus de Hertford] decanus et capitulum Sarum salutem eternam in Domino Noveritis nos divine caritatis intuitu dedisse et concessisse domino Rogero de Mera capellano vicariam ecclesie nostre de Porstok que taxata est hoc modo videlicet quod dictus Rogerus capellanus percipiet quecunque pertinent ad dictam ecclesiam cum capellis suis quocunque modo censeantur preter decimas garbarum et feni et preter terram et tenentes et eorum redditus et fenum de proprio prato et domos ad dictam ecclesiam spectantia Percipiet vero dictus vicarius decimas lini et cannabi ubicumque crescant et decimas molendinorum dicte parochie et mortuarium et decimam feni de Ullecumbe Ita tamen quod dictus vicarius sustinebit omnis onera ordinaria et extraordinaria dictam vicariam suam contingentia et solvet unam marcam argenti abbati et conventui de Cerne pro capella de Middletone nomine cujusdam compositionis inite inter dictos abbatem et conventum ex una parte et decanum et capitulum Sarum ex altera super quibusdam decimis infra limites dicte capelle sitis Sustinebit etiam dictus vicarius omnia onera predicte ecclesie cum suis capellis dictos decanum et capitulum contingentia in coopertura cancelli in libris vestimentis et aliis necessariis ad divinum cultum pertinentibus Concessimus autem dicto vicario illam aream ad inhabitandum que jacet inter horreum nostrum in dicta villa de Porstok et semitam que est juxta domum Hervici Juvenis cujus longitudo extendit a vico versus orientem usque ad croftum nostrum Et ut hec nostra donatio et concessio perpetue firmitatis robur obtineat presenti scripto sigillum autenticum duximus apponendum Datum apud Sarum per manum magistri Radulfi [Hecham] cancellarii nostri in crastino beati Thome martyris anno Domini MCC quinquagesimo quinto Et sciendum quod dictus vicarius et successores sui respondebunt pro predictis decano et capitulo archidiacono loci de procuratione dictam ecclesiam contingente
Markups
Names Markup:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris R[obertus de Hertford] decanusname et capitulum Sarumname salutem eternam in Domino Noveritis nos divine caritatis intuitu dedisse et concessisse domino Rogero de Mera capellanoname vicariam ecclesie nostre de Porstok que taxata est hoc modo videlicet quod dictus Rogerus capellanusname percipiet quecunque pertinent ad dictam ecclesiam cum capellis suis quocunque modo censeantur preter decimas garbarum et feni et preter terram et tenentes et eorum redditus et fenum de proprio prato et domos ad dictam ecclesiam spectantia Percipiet vero dictus vicariusname decimas lini et cannabi ubicumque crescant et decimas molendinorum dicte parochie et mortuarium et decimam feni de Ullecumbe Ita tamen quod dictus vicariusname sustinebit omnis onera ordinaria et extraordinaria dictam vicariam suam contingentia et solvet unam marcam argenti abbatiname et conventui de Cernename pro capella de Middletone nomine cujusdam compositionis inite inter dictos abbatemname et conventumname ex una parte et decanumname et capitulum Sarumname ex altera super quibusdam decimis infra limites dicte capelle sitis Sustinebit etiam dictus vicariusname omnia onera predicte ecclesie cum suis capellis dictos decanumname et capitulumname contingentia in coopertura cancelli in libris vestimentis et aliis necessariis ad divinum cultum pertinentibus Concessimus autem dicto vicarioname illam aream ad inhabitandum que jacet inter horreum nostrum in dicta villa de Porstok et semitam que est juxta domum Hervici Juvenisname cujus longitudo extendit a vico versus orientem usque ad croftum nostrum Et ut hec nostra donatio et concessio perpetue firmitatis robur obtineat presenti scripto sigillum autenticum duximus apponendum Datum apud Sarum per manum magistri Radulfi [Hecham] cancellariiname nostri in crastino beati Thome martyris anno Domini MCC quinquagesimo quintodate Et sciendum quod dictus vicariusname et successores sui respondebunt pro predictis decanoname et capituloname archidiacononame loci de procuratione dictam ecclesiam contingente
