Charter Document - 00640263
| Charter Number: | 00640263 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Ordination |
| Date: | 1248 |
| Date type: | Internal, A.D., Episcopal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Willelmus [de Eboraco] Dei gratia Sarum ecclesie minister salutem in Domino Jesu Christo Etsi nos omnibus esse debitores fatemur ipsis tamen specialius constringimur quibus deesse nos sollicitudo non sustinet pastoralis Sane monasterium Sancte Edithe Wiltoniense in parte diruptum perpendimus ex nimia vetustate cetera quoque ipsius monasterii edificia intelligamus esse ruinosa et licet ad reparationem ipsorum facultates plurime requirantur nullos tamen vel tenues redditus ibidem invenimus per quos possit dicta fabrica reparari Propter quod corde reddimur solliciti ut tam intolerabili defectui adhibeatur remedium opportunum ut sanctimonialibus Deo famulantibus ibidem quarum fragilitati paterno compatimur affectu omnis vagandi color aut necessitas auferatur Vacante itaque ecclesia Sancti Petri de Bulebrigge per institutionem domini Roberti de Strode in ecclesia de Niwetone abbatissa et conventus Wiltoniensis cum pleno capituli sui consensu super dicta ecclesia nostre ordinationi se spontanee submiserunt ut nobis secundam voluntatis nostras arbitrium liceret disponere de eadem Facta quoque resignatione cujuslibet ordinationis habite ratione temporis precedentis nos de assensu dilectorum filiorum domini R[oberti] decani et capituli Sarum ordinavimus in hunc modum videlicet quod due partes decimarum bladi feni pisarum et fabarum in campis crescentium que ad dictam ecclesiam pertinent ad reparationem et sustentationem dicti monasterii claustri et refectorii perpetuis debeant pertinere temporibus Tertia quoque pars dictarum decimarum cum ceteris dicte ecclesie proventibus universis quocunque nomine censeantur sive in decimis sive in reditibus sive oblationibus sive in ceteris quibuscunque rebus consistant cum capitali messuagio et suis pertinentiis ad vicarium pertinebit in dicta ecclesia per nos et successores nostros perpetuis temporibus ordinandum Qui quidem vicarius onera archidiaconalia synodalia et cetera ordinaria omnia sustinebit sique autem extraordinaria advenerint dicta abbatissa et conventus pro rata medietatis agnoscet Ad hec annuam cere prestationem et equi consuetudinem que ecclesie solebant incumbere memorate providimus relaxandas Ut hec autem nostra ordinatio perpetuam habeat firmitatem huic scripto duplicato sigillum nostrum sigillum pariter capituli Sarum una cum sigillo abbatisse et conventus Wiltoniensis sunt appensa ut videlicet presentis ordinationis pars una penes ecclesiam Sarum alia quidem penes monasterium de Wiltone resideat et moretur His testibus dominis R[oberto de Hertford] decano Sarum Roberto [de Careville] thesaurario Gerardo [de Bingham] de Dorsete E[gidio de Wocumb] de Barksire N[icholao de Capella] de Sarum N[icholao de Selby] de Wiltesire archidiaconis N[icholao de Laking] sub decano W[altero de la Wile] succentor H[erberto] de Bedewind [Laurentio de Bradford] abbate de Schireburne Radulfo de Eboraco Thoma de la Wyle R[ogero] de la Grene Roberto de Beuveyr Roberto Foliot Nicholao Tessun Thoma de Ford R de Lamport Johanne de Strode Datum in capitulo Sarum die sanctarum Perpetue et Felicitatis anno Domini MCCXLVII pontificatus nostri anno primo
Markups
Names Markup:
Universis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum visuris vel audituris Willelmus [de Eboraco]name Dei gratia Sarum ecclesie ministername salutem in Domino Jesu Christo Etsi nos omnibus esse debitores fatemur ipsis tamen specialius constringimur quibus deesse nos sollicitudo non sustinet pastoralis Sane monasterium Sancte Edithe Wiltoniense in parte diruptum perpendimus ex nimia vetustate cetera quoque ipsius monasterii edificia intelligamus esse ruinosa et licet ad reparationem ipsorum facultates plurime requirantur nullos tamen vel tenues redditus ibidem invenimus per quos possit dicta fabrica reparari Propter quod corde reddimur solliciti ut tam intolerabili defectui adhibeatur remedium opportunum ut sanctimonialibusname Deo famulantibus ibidem quarum fragilitati paterno compatimur affectu omnis vagandi color aut necessitas auferatur Vacante itaque ecclesia Sancti Petri de Bulebrigge per institutionem domini Roberti de Strodename in ecclesia de Niwetone abbatissaname et conventus Wiltoniensisname cum pleno capituliname sui consensu super dicta ecclesia nostre ordinationi se spontanee submiserunt ut nobis secundam voluntatis nostras arbitrium liceret disponere de eadem Facta quoque resignatione cujuslibet ordinationis habite ratione temporis precedentis nos de assensu dilectorum filiorum domini R[oberti] decaniname et capituli Sarumname ordinavimus in hunc modum videlicet quod due partes decimarum bladi feni pisarum et fabarum in campis crescentium que ad dictam ecclesiam pertinent ad reparationem et sustentationem dicti monasteriiname claustri et refectorii perpetuis debeant pertinere temporibus Tertia quoque pars dictarum decimarum cum ceteris dicte ecclesie proventibus universis quocunque nomine censeantur sive in decimis sive in reditibus sive oblationibus sive in ceteris quibuscunque rebus consistant cum capitali messuagio et suis pertinentiis ad vicariumname pertinebit in dicta ecclesia per nos et successores nostros perpetuis temporibus ordinandum Qui quidem vicariusname onera archidiaconalia synodalia et cetera ordinaria omnia sustinebit sique autem extraordinaria advenerint dicta abbatissaname et conventusname pro rata medietatis agnoscet Ad hec annuam cere prestationem et equi consuetudinem que ecclesie solebant incumbere memorate providimus relaxandas Ut hec autem nostra ordinatio perpetuam habeat firmitatem huic scripto duplicato sigillum nostrum sigillum pariter capituli Sarumname una cum sigillo abbatissename et conventus Wiltoniensisname sunt appensa ut videlicet presentis ordinationis pars una penes ecclesiam Sarumname alia quidem penes monasterium de Wiltonename resideat et moretur His testibus dominis R[oberto de Hertford] decano Sarumname Roberto [de Careville] thesaurarioname Gerardo [de Bingham] de Dorsetename E[gidio de Wocumb] de Barksirename N[icholao de Capella] de Sarumname N[icholao de Selby] de Wiltesire archidiaconisname N[icholao de Laking] sub decanoname W[altero de la Wile] succentorname H[erberto] de Bedewindname [Laurentio de Bradford] abbate de Schireburnename Radulfo de Eboraconame Thoma de la Wylename R[ogero] de la Grenename Roberto de Beuveyrname Roberto Foliotname Nicholao Tessunname Thoma de Fordname R de Lamportname Johanne de Strodename Datum in capitulo Sarum die sanctarum Perpetue et Felicitatis anno Domini MCCXLVII pontificatus nostri anno primodate
