Charter Document - 00640262

Charter Document - 00640262


Charter Number: 00640262
Cartulary Title: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1247
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Embedded Document

Charter:

Omnibus sanctae matris ecclesie filiis praesens scriptum visuris vel audituris prior de Craneburn salutem in Domino Mandatum domini pape suscepimus in hec verba [] Hujus ergo auctoritate mandati partibus ad judicium convocatis et in nostra presentia legitime constitutis dominus Herbertus libellum conventionale contra dictum priorem Sancti Dionisii proposuit sub hac forma Dicit Herbertus rector ecclesie de Bedewinde canonicus Sarum contra priorem Sancti Dionisii juxta Suthamton quod omnes decime provenientes de dominico domini Matthei de Columbariis in manerio suo de Chessebure site sunt infra limites parochie sue ecclesie de Bedewinde Idem prior una cum conventu ejusdem loci Sancti Dionisii easdem integre percipit in dicte ecclesie de Bedewinde prejudicium et gravamen Unde petit ipsum a perceptione earundem in posterum compesci et easdem ecclesie sue de Bedewinde integre adjudicari Item petit ab eodem priore omnes obventiones quas injuste percipit provenientes de tribus hominibus predicti Matthei de Columbariis videlicet de Willelmo Crassi Willelmo de la Heche et Waltero filio Alwine eo quod domicilia eorum in quibus larem fovent continue sita sunt in parochia ecclesie de Bedewinde [protestando se paratum liti cedere si dictus prior jus speciale quod pretendit] ipsum in hac parte [habere] legitime possit tueri Hec dicit salvo sibi jure addendi minuendi seu corrigendi Tandem cum pro posuissemus prescriptam causam judicialiter examinare et eandem ordine judiciario terminare nos pensata utriusque ecclesie de Bedewinde et Sancti Dionisii utilitate earundem occurrentes fatigationi partes induximus ad concordiam Que auctoritate nostra qua fungimur in hac parte apostolica composuerunt in hunc modum videlicet quod dominus Herbertus rector ecclesie de Bedewinde petitionem super premissis institutam sibi seu ecclesie sue quocunque [modo] competituram in perpetuum remisit salvis sibi et ecclesias sue predicte de Bedewinde decimis quas alias ab antiquo in manerio predicto percipere consuevit Et dictas prior Sancti Dionisii et ceteri priores qui pro tempore fuerint apud Sanctum Dionisiam pro bono pacis dicto rectori et ceteris ejusdem ecclesie rectoribus qui pro tempore fuerint tres solidos singulis annis in festo translationis sancti Nicholai in perpetuum exsolvent Ita quod si in solutione prefata aliquo tempore cessaverint licebit dicto Herberto et ceteris ejusdem ecclesie rectoribus qui pro tempore fuerint per sequestrationem dictarum decimarum eosdem incontinenti ad solutionem plenarium compellere Et quia nomine quarundam decimarum superius expressarum in manerio predicto constitutarum predicte ecclesie de Bedewinde duodecim denarii per dominum manerii de Chessebure alias erant assignati ut super solutione earundem ecclesia predicta de Bedewinde securior efficiatur idcirco dictus prior Sancti Dionisii et ceteri priores qui pro tempore fuerint predicto rectori ecclesie de Bedewinde et ceteris ejusdem ecclesie rectoribus qui pro tempore fuerint si contingat ipsos in aliquo molestari vel ab aliquo inquietari satisfaciant competenter et eosdem indemnes conservabunt Ut autem compositio prescripta inter ecclesias de Bedewinde et Sancti Dionisii facta suum robur in perpetuum valitura obtineat et nullo tractu temporis queat infirmari reservavimus nobis et successoribus nostris qui pro tempore fuerint priores de Craneburn jurisdictionem de consensu partium expresso in perpetuum ad compellandum partes prefatas ad observationem ejusdem compositionis si [quis] eam in aliquo contravenire presumpserit per quodlibet genus censure ecclesiastice sine strepitu judiciali qualitercunque nobis visum fuerit expedire Et ad majorem evidentiam ut prescripta compositio non personalis sed more reali inter ecclesias facta esse dinoscatur presenti scripto in modum cyrographi confecto sigillum nostrum una cum sigillo dicti Herberti et cum sigillo conventuali Sancti Dionisii duximus apponendum Valete Datum apud Craneburn in festo Sancti Hillarii anno Domini MCCXLVI

Source (click image below to view full size)

Markups

Names Markup:






Omnibus sanctae matris ecclesie filiis praesens scriptum visuris vel audituris prior de Craneburnname salutem in Domino Mandatum domini pape suscepimus in hec verba []embed Hujus ergo auctoritate mandati partibus ad judicium convocatis et in nostra presentia legitime constitutis dominus Herbertusname libellum conventionale contra dictum priorem Sancti Dionisiiname proposuit sub hac forma Dicit Herbertus rector ecclesie de Bedewinde canonicus Sarumname contra priorem Sancti Dionisiiname juxta Suthamton quod omnes decime provenientes de dominico domini Matthei de Columbariisname in manerio suo de Chessebure site sunt infra limites parochie sue ecclesie de Bedewinde Idem priorname una cum conventu ejusdem loci Sancti Dionisiiname easdem integre percipit in dicte ecclesie de Bedewinde prejudicium et gravamen Unde petit ipsum a perceptione earundem in posterum compesci et easdem ecclesie sue de Bedewinde integre adjudicari Item petit ab eodem priorename omnes obventiones quas injuste percipit provenientes de tribus hominibus predicti Matthei de Columbariisname videlicet de Willelmo Crassiname Willelmo de la Hechename et Waltero filio Alwinename eo quod domicilia eorum in quibus larem fovent continue sita sunt in parochia ecclesie de Bedewinde [protestando se paratum liti cedere si dictus priorname jus speciale quod pretendit] ipsum in hac parte [habere] legitime possit tueri Hec dicit salvo sibi jure addendi minuendi seu corrigendi Tandem cum pro posuissemus prescriptam causam judicialiter examinare et eandem ordine judiciario terminare nos pensata utriusque ecclesie de Bedewinde et Sancti Dionisii utilitate earundem occurrentes fatigationi partes induximus ad concordiam Que auctoritate nostra qua fungimur in hac parte apostolica composuerunt in hunc modum videlicet quod dominus Herbertus rector ecclesie de Bedewindename petitionem super premissis institutam sibi seu ecclesie sue quocunque [modo] competituram in perpetuum remisit salvis sibi et ecclesias sue predicte de Bedewinde decimis quas alias ab antiquo in manerio predicto percipere consuevit Et dictas prior Sancti Dionisiiname et ceteri prioresname qui pro tempore fuerint apud Sanctum Dionisiam pro bono pacis dicto rectoriname et ceteris ejusdem ecclesie rectoribusname qui pro tempore fuerint tres solidos singulis annis in festo translationis sancti Nicholai in perpetuum exsolvent Ita quod si in solutione prefata aliquo tempore cessaverint licebit dicto Herbertoname et ceteris ejusdem ecclesie rectoribusname qui pro tempore fuerint per sequestrationem dictarum decimarum eosdem incontinenti ad solutionem plenarium compellere Et quia nomine quarundam decimarum superius expressarum in manerio predicto constitutarum predicte ecclesie de Bedewinde duodecim denarii per dominum manerii de Chessebure alias erant assignati ut super solutione earundem ecclesia predicta de Bedewinde securior efficiatur idcirco dictus prior Sancti Dionisiiname et ceteri prioresname qui pro tempore fuerint predicto rectoriname ecclesie de Bedewinde et ceteris ejusdem ecclesie rectoribusname qui pro tempore fuerint si contingat ipsos in aliquo molestari vel ab aliquo inquietari satisfaciant competenter et eosdem indemnes conservabunt Ut autem compositio prescripta inter ecclesias de Bedewinde et Sancti Dionisii facta suum robur in perpetuum valitura obtineat et nullo tractu temporis queat infirmari reservavimus nobis et successoribus nostris qui pro tempore fuerint priores de Craneburnname jurisdictionem de consensu partium expresso in perpetuum ad compellandum partes prefatas ad observationem ejusdem compositionis si [quis] eam in aliquo contravenire presumpserit per quodlibet genus censure ecclesiastice sine strepitu judiciali qualitercunque nobis visum fuerit expedire Et ad majorem evidentiam ut prescripta compositio non personalis sed more reali inter ecclesias facta esse dinoscatur presenti scripto in modum cyrographi confecto sigillum nostrum una cum sigillo dicti Herbertiname et cum sigillo conventuali Sancti Dionisii duximus apponendum Valete Datum apud Craneburnlocation in festo Sancti Hillarii anno Domini MCCXLVIdate